Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HOSTIS

HOSTIS,² Exercitus, castra, expeditio bellica, Gallis Host et Ost, Hispanis Hueste. Gloss. Lat. Gall.: Exercitus, Host. Gregorius M. lib. 12. Epist. 23: Hostem collectum habet. Anastasius in Joanne VI. PP.: Et illum cum suo Hoste ad propria repedare fecit. Sampirus Astoricensis Episcopus in Hist. Hispan.: Ipsis diebus Hismaëlitica Hostis urbem Legionensem adtemptavit. Vetus Charta apud Bollandum 26. Mart. pag. 633. sic clauditur: Acta est autem publice in Saxonia, ubi tunc temporis fuimus in Hoste.

Sed et feminino interdum genere usurpatur. Baldricus in Chron. Camerac. lib. 3. cap. 68: Terram Hosti suae devastandam distribuit. Charta Ludovici VII. ann. 1143: Si Hostem nostram submonemus. Alia: Condonavimus illis ne ulterius in Hostes nostras vel expeditiones ire non compellantur. Breves Annales Ratisponenses apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 477: Anno a Nativitate Domini... dcccxx. Hostis magna contra Hliudwicum. Sic Itali Scriptores Hoste, etsi utroque genere, crebrius tamen feminino usurpant, ut Caffarus in Annal. Genuens. lib. 1. apud Murator. tom. 6. col. 285: Ita se de armis, tentoriis et de omnibus necessariis oneraverunt, quod a mille annis in sursum tam pulchra et honesta et tanta in una Hoste visa nec audita fuerunt. Chronicon Siciliae apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 28: Infra quod tempus dicti Panormitani fecerunt de hominibus habitantibus in eadem urbe Panormitana tres Hostes, seu acies et congregationes gentium, quas miserunt extra urbem. Joan. Villaneus lib. 1. cap. 46. Boccacius Nov. 17. etc. Ita pariter Latini Scriptores aevi inferioris, Lex Wisigoth. lib. 9. tit 2. § 2. 3. etc. Lex Salica tit. 32. § 6. tit. 66. Capit. Caroli M. ad Legem Salicam cap. 1. § 6. Lex Bajwar. tit. 2. cap. 4. § 1. 4. Lex Ripuar. tit. 63. Lex Saxon. tit. 5. § 1. Lex Longob. lib. 2. tit. 18. § 5. Carol. M. 106. Capit. Caroli M. Caroli C. variis locis, Gesta Regum Fr. cap. 10. 12. 17. 19. 37. Fredeg. cap. 98. Annales vett. Franc. ann. 740. 750. 781. 790. Tudebod. pag. 801. etc. Raim. Montanerius in Chron. Aragon. cap. 122: Feu anar la crida per la sua Host, que tot hom pegas les tendes, etc. Sic etiam nostri Ost et Host dixere. Guill. Guiart ann. 1297: Assembla ses Os à Compiengne Li Rois pour soi plus avoier D'aller en Flandres Ostoier., MS.: Que sans son message envoier, Viengnent à lui pour Ostoier Dedans le terme de quinzaine, Car la guerre sera prouchaine. Occurrit passim.

Ost bennie, bellum bannitum seu indictum, tom. 1. Fabul. pag. 100: Yssus sont fors à Ost bennie Toute la noble compaignie.

Unde Hostoyer, bellum gerere. Charta ann. 1357. in vol. 12. arestor. parlam. Paris.: Lesquelz disent qu'ils sont en possession et saisine de servir le roy toutesfois qu'il Hostoye en sa personne, ou fait crier son arrier-ban. Ejusdem originis Ostoiour, Vir bellica virtute praestans, in Poem. Alex. Ms. part. 1: Onques en nulle terre n'ot meilleur Ostoiour.

Hostiage vero, pro Jurgium, rixa, molestia. Lit. remiss. ann. 1416. in Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 397: Comme le suppliant feust avecques ses familiers et mesnage au lieu de la Nozierre du conté de la Marche, sans faire à aucuns injures, villenie ne Hostiage, etc.

Hostem vero proprie postmodum appellarunt nostri servitium militare, quod dominis suis feudalibus debebant vassalli ac tenentes: ita ut ad bellicam submonitionem, seu citationem, militaribus armis instructi cum iis in exercitum pergere tenerentur. Idque vocabant Hostem, vel exercitum, quibus vocabulis adjungitur fere semper alterum ex his, cavalcata, equitatus, expeditio, ita ut una eademque fuisse videatur obligatio, cui obnoxii essent vassalli. Consuetudo eundi in Hostem, appellatur in Tabulario S. Albini Andegav. Charta A. Comitis Inculismensis ann. 1191: Dedi, quitavi,... illam consuetudinem, quae dicitur Ost sive Chevaucheia, quam habebam in hominibus S. Eparchii, etc. Discrimen tamen inter Hostem et cavalcatam statuit vetus Consuetudo Andegavensis tit. De Houst et de chevauchie: Il y a difference entre Houst et chevauchie: car Houst est pour defendre le pays, qui est pour le proufit commun, et chevauchie est pour defendre son Seigneur. Unde colligi datur, per Hostem intellexisse nostros eam expeditionem, quae pro patria tuenda intra dominii fines peragitur: per cavalcatam vero eam expeditionem quae pro bellis domini, etiam extra dominii sui limites peragitur: quod firmare videtur Charta ann. 1124. apud Hemeraeum in Augusta Viromand. pag. 96: Si extra provinciam exercitum duxerit, homines villae juxta antiquam consuetudinem expeditionem ei tantum faciant. Praeterea Charta Ludovici VI. ann. 1218. descripta a Bosqueto in Vita S. Exuperii pag. 46: Nec expeditiones nostras nisi submoneantur in nomine belli, eant, et hoc solummodo bis in anno: in cavalcariis autem nostris, si submoneantur, vadent: sed 12. leucas a castro Corbelio non excedent. Quo loco expeditio pro Hoste sumitur. Consulendum hac de re Glossarium juris Gallici v., Chevauchée.

Utcumque sit de postremi hujus vocabuli notione, id constat, crebro has voces promiscue pro una eademque obligatione usurpari; fortean quod ut plurimum, qui Hostem debebant, deberent et cavalcatam: quae quidem obligationes, non tenentes modo ac mansionarios spectabant, sed et viros nobiles, feudatarios, seu vassallos, cum nemini earum immunitas concederetur, ac ne ipsis quidem Episcopis, Abbatibus, aut Sacerdotibus, quos passim legere est obnoxios fuisse Hosti et cavalcatae, ratione regalium, aut possessionum Ecclesiasticarum, quod in extrema hujusce Dissertationis parte probandum reservamus: prius enim quae de generali Hostis obligatione nobis occurrerunt, videntur praemittenda.

Non omnes tamen Hostes, vel Hostem facere tenebantur, ut loquuntur Leges Longobard. lib. 3. tit. 9. § 3. 4. Lothar. I. cap. 22. 23. Capitul. 1. ann. 810. cap. 11. Capitula Caroli C. tit. 31. cap. 26. et Append. 2. cap. 30. sed qui Hostem debebant, ut est in iisdem Capitulis tit. 43. cap. 18. vel qui per se poterunt expeditionem facere, tit. 31. cap. 27. ut qui caballos habebant, vel habere poterant, ibid. cap. 26. ita tamen ut interdum expensarum partem alii, qui in hostem non pergebant, iis exsolverent, qui expeditionem suscipiebant, quod probant Additamenta ad Leges Lotharii apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 153: De mediocribus quippe liberis, qui non possunt per se Hostem facere, Comitum fidelitati committimus ut... adjutorium praebeant ad nostrum servitium faciendum. Sed et nec illi immunes erant a bellicis oneribus: nam, ut est in d. cap. 27: illi, qui in Hostem pergere non poterant, juxta antiquam et aliarum gentium consuetudinem, ad civitates novas, et pontes ac transitus paludium operabantur, et in civitate atque marchia wactas faciebant, ita ut ad defensionem patriae omnes sine ulla excusatione venire tenerentur: quod et habet Eginhardus Epist. 22. Adde Capitula Caroli C. tit. 7. cap. 69.

Maxime tamen in Hostem eundi necessitas incumbebat iis, qui praedia possidebant: adeo ut detrectandae militiae causa ea alienare non liceret, quod potissimum colligitur ex Legibus Longob. lib. 3. tit. 9. § 3. 4. 6. 7. 8. Lothar. I. cap. 22. 23. 80. 24. 26. Capitulari ann. 807. Edit. Baluzianae cap. 2. ex Capitulis Caroli M. lib. 3. cap. 69. et Addit. 2. ejusdem libri cap. 35. Capitula Caroli C. apud Marsnam ann. 849: Et liberi homines secundum qualitatem proprietatis exercitare debeant. Quae quidem militaris servitii ratio pro praediorum modo ac numero, etiam obtinuit posterioribus saeculis, maxime in feudalibus. Vide Statuta secunda Roberti I. cap. 27. et Statuta Willelmi Regum Scotiae cap. 23.

Sed et ne liberi quidem, si aetatem pupillarem excessissent, patrefamilias licet pergente, immunes erant ab Hoste: ita tamen ut si tres, aut ultra essent, unus semper propter domesticam curam remaneret, ex Lege Longob. lib. 3. tit. 9. § 8. et ex Constit. Ludovici II. Imper. ann. 867. edita a Camillo Peregrino. In Consuet. Aquarummortuar. de qualibet domo sufficit unam ire personam in expeditionem. Ita etiam in Libertatibus villae Montisbrisonis ann. 1223. loco mox laudando.

AEtas, qua debebatur Hostis, sic definitur in Statutis Willelmi Regis Scotiae cap. 23. § 1. et in Mandato Henrici III. Regis Angl. Super juratis ad arma, in Addit. ad Matth. Paris pag. 149: Quilibet homo aetatis inter sexdecim et 60. annos jurabit, et assidebitur ad arma secundum quantitatem terrarum suarum et catallorum. Apud Saxones, ut auctor est Luithprandus lib. 2. cap. 8: Vigebat mos laudandus atque imitandus, quatenus annum post unum atque duodecimum, nemini militum bello deesse contingeret.

A pueris, etiam novem annorum aut circiter, praestitum fuisse militare servitium, docent nos Literae remiss. ann. 1381. in Reg. 120. Chartoph. reg. ch. 138: Philippot Brunet estoit commis et ordené pour aler veoir et visiter sur les murs de ladite ville (de Mante) par nuit, sur lesquelz il trouva un enfant... de l'aage de neuf ans ou environ, qui n'estoit pas bien en sa garde; si lui dist, que fais tu cy mauvais garçon ? et lui donna un seul cop de sa main sur la teste, dont il se heurta ou cheut sur un caillot, en disant, va à ta garde. Verum si aliquando in puerili aetate ad Hostem astricti fuerunt, in virili nonnunquam ab eo fuerunt exempti, ut discimus ex Charta Odon. Tull. episc. ann. 1221. inter schedas Mabill.: Praeterea idem comes Wademontis ... illos homines ad ipsas chevalcatas nullatenus transducet, qui triginta et quinque annos excesserint.

Ex pacto interdum inito inter dominum et vassallos, qui Hostem debebant, clientem pro se mittere illis licebat, modo non instans esset periculum. Libert. castri Carof. ann. 1194. in Reg. 185. Chartoph. reg. ch. 55: Omnes in expeditionem ibunt, aut clientem idoneum mittent pro se; sed si negotium tam propinquum fuerit, quod clamor aut visus a castro percipiatur, omnes pariter, tam clientes quam domini, in auxilium et tuitionem patriae properabunt,... si in excubias aut in expeditionem ire aut mittere noluerit, remissam reddet cum satisfactione quinque solidorum, etc.

In Hostem pergebant hostiliter praeparati, ut est Capitulis Caroli Calvi tit. 21. cap. ult. Cum omni plenitudine in necessario hostili apparatu, Tit. 32. cap. 13. Warniti, seu cum omni hostili apparatu, ut est in Decreto Ludovici II. Imp. de Promotione exercitus, etc. cap. 8. apud Camillum Peregrinum: rebus omnibus instructi, ut venire et redire cum pace possent, ex iisdem Capitul. Caroli C. tit. 26. 27. pag. 240. 248. 300. Stuffati de cariagiis et victualibus, ut est in primis Statutis Roberti I. Regis Scotiae cap. 5. § 5. In eundo vero ab omnibus transituris immunes erant, ex Capitulis Caroli M. lib. 4. cap. 58. neque durante expeditione in jure conveniri poterant. Charta Communiae sancti Quintini ann. 1195: Quotiescumque Communiam submonuerimus, Communia in exercitus et equitationes nostras veniat. Facta autem submonitione nostra, ipsi arma ferentes, nulli respondebunt justitiae infra diem submonitionis. Hinc apud nos Literae, quas status vocant.

Charta Renardi de Choisuel milit. dom. de Bourbonne et de Verecourt ann. 1316. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 423: Li homme de ma seigneurie de ladite ville doient alier en ma chevauchié garni de bascinet et d'espée, ou de hache Danoise, ou de lance, et de pourpoint à armet, deus jours à leurs despens.

Ab Hoste recedere inconsulto duce non licebat, in Statutis S. Ludovici lib. 1. cap. 59. Eorum, qui ante praescriptum tempus ab Hoste Regis recedebant, mulcta erat 60. sol. cujusmodi erat eorum qui Hosti deerant. Vide Herisliz, et Capitularia Caroli M. lib. 4. cap. 70.

Immunes tamen erant ab Hoste, seu exercitu et expeditione mulieres. Statuta S. Ludovici lib. 1. cap. 59: Nule fame n'acoustumée, ne doit aler en l'Ost, n'en chevauchie. Et infra: Dame ne doit ne Ost ne chevauchie desormais, se elle est fame le Roy: més elle puet bien envoier tant de Chevaliers, come ses fiés doit, et li Roy ne la puet achoisonner. Vetus Consuetudo Britan. art. 132: Il n'appartient pas à la femme aller en Ost, ne en chevauchie, ou il y a fait d'armes. Praeterea

Qui 60. annum attigerant. Charta Mathildis Com. Nivern. ann. 1223. pro Autisiodorensibus: Dicti vero cives mei exercitum mihi debent et equitationem, etc. Homo sexagenarius ultra, et vel corporis infirmitate manifesta impeditus ad exercitum vel equitationem ire non tenetur, nisi talis sit, quod possit mittere aliquem loco sui, ad respectum 12. (juratorum) vel majoris partis eorum. Charta ann. 1293. apud Duchesnium in Hist. Castilion. pag. 197: Homs de sexante ans et de plus ne sera de riens contrains d'aler en Host ne en chevauchée, més il y envoira soffisament par l'esgard des Eschevins. In Libertatibus Barcinonensibus MSS. concessis a Petro Rege Arag. ann. 1283: Mulieres, et qui sunt aetatis 70. annorum, viduae vel pupilli non tenentur ire vel mittere in exercitum. Vide Leges Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 9. et Stephan. Tornac. Epist. 252. 2. Edit.

Immunes praeterea erant ab Hoste, urbium Jurati vel AEdiles, Gubernatores, Notarii, in Foris Beneharn. tit. 1. art. 15. 16. Notarii, Phisyci, Jurisperiti, in Consuetud. Aquar. mort. Furnarii ac molitores, in Statutis S. Ludov. lib. 1. cap. 59. AEgri, in Legibus Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 4. 5. 9. in Lege Ripuar. tit. 65. denique Pauperes, in Consuet. Aquarum mortuarum. Erant praeterea immunes alii ab Hoste et cavalcata, ex speciali Principum privilegio. Vide Gregor. Turon. lib. 5. cap. 27. Denique qui uxorem acceperat, primo anno ab Hoste et omnibus necessitatibus publicis immunis erat, in Capitulis Caroli M. lib. 6. cap. 52. Quod etiamnum in urbium incolis obtinet, qui hoc primo nuptiarum anno ab excubiis aliisque oneribus eximuntur.

Consuet. Carcass. in Reg. L. Chartoph. reg. ch. 3: Extraneus homo, qui in villa Carcassonae ducat uxorem et ibi remanebit, liber sit per annum et diem de cavalgada et Ost et gaita.

Eodem privilegio in quibusdam locis gaudebant viri, quorum uxores in puerperio jacebant. Charta Henr. episc. Clarum ann. 1392. in Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 144: Item fuerunt et sunt in possessione habitantes praedicti (de Laudozo) non solvendi nec praestandi excubias aut alias debitas, nec ad voluntatem vestram accedere, ubi alia tenerentur, quamdiu eorum uxores in puerperio jacent.

Eundi in Hostem et expeditionem oneris seu obligationis non una eademque fuit ratio; sed secundum locorum libertates ac immunitates prorsus extitit diversa. Siquidem quorumdam locorum incolae non tenebantur ire extra territorii sui fines: alii in Hostem ita pergebant, ut domum redire eadem possent die: quidam tres dies Hostis debebant, quidam plures. Alii Hosti obnoxii non erant, nisi pro defendenda patria, et si domini castra aut dominia ab inimicis impeterentur: non vero pro foederatis ferendo auxilio. Denique interdum ad quasvis dominorum expeditiones, etiam extra dominii fines, ire tenebantur. Haec sigillatim veterum tabularum auctoritate firmanda sunt.

E Provincia, seu e territoriis dominorum suorum excedere pro expeditione facienda non fuisse adstrictos vassallos, diserte habet Guibertus lib. 5. Hist. Hierosol. cap. 24. Barones Bohemici, in Vita Caroli IV. Imp. sub finem: Domine Rex, de jure nostro existit, et ab antiquis temporibus inviolabiliter observatum, quod extra regnum non debemus armis proficisci; sed intra regni limites ipsum regnum contra eos, qui hoc hostiliter invadere conantur, pro viribus defendere et tueri. Consuetud. S. Audomari ann. 1127: Libertatem vero quam antecessorum meorum temporibus habuerunt, eis concedo, scilicet, quod nunquam de terra sua in expeditione proficiscentur, excepto si hostilis exercitus terram meam defendere debebunt. Charta Communiae de Bassoles les Anlers ann. 1202: Notandum est insuper, quod in omnibus negotiis nostris et torneamentis infra ditionem nostram a nobis submoniti venient: extra vero eos ducere non poterimus. Fori Aragon. lib. 1. fol. 8: Item que los Richos hombres de Aragon non sian tenidos por las honores, ni por las terras, que tienen del sennor Rey, de servir lo por aquellas fuera de su sennoria, in passar mar. Vide Foros Beneharn. tit. 1. art. 12. Statuta Dalphinalia pag. 38. Lindanum in Teneraemunda pag. 220. et Chopinum lib. 1. de Doman. tit. 13. § 17.

Paulo aliter in Libertatibus Raucurti, et Haraucurti, concessis a Galchero Comite Regitestensi ann. 1255: Praeterea Burgenses de Raucourt et Haraucourt mihi debent exercitum et expeditionem per totum Comitatum meum, et adhuc possum ipsos ducere in exercitum et expeditionem in extra Comitatum meum per unam jornadam ad ipsorum coustangias. Et si amplius ipsos tenere voluero, ipsos ad meas coustangias rationabiles per Scabinorum considerationem possum tenere, et tamen illos non possum tenere et ducere in exercitum et in expeditionem, nisi cum castellanaria de Maceriis. Eadem habentur in Charta Libertatum Maceriarum Hugonis Comitis Regitestens. ann. 1233.

Quidam, ut diximus, ita in Hostem pergebant, ut eodem die domum reverti eis liceret. Consuetudo Loriacensis: Nullus eorum in expeditionem nec in equitationem eat, nisi eadem die ad domum suam, si voluerit, reveniat. Charta Ludovici VII. ann. 1153. pro Seaucii incolis, ex Tabulario Fossatensi fol. 152: In expeditionem vel exercitum nunquam ibunt, quin eadem nocte revertantur ad domos suas. Epistola 62. ex iis, quae habentur tom. 4. Hist. Francor.: Comes de Mellento honorem totum de Gornaco assecuravit Regi contra omnes homines ad parvam vim et magnam, ipsi et cuicumque Baillivo, qui de parte Regis venire cognosceretur: ita quod homines terrae cum Rege irent; sed ipsa nocte redirent, nisi pro amore plus remanerent. Charta Joannis Comitis Vindocinensis ann. 1213. in Hist. Castilion. pag. 29: Et si tandem in expeditionem iter fecerim per terram praepositurae de Mesangeio, personam meam sequi tenentur: ita tamen quod eodem die, quo moti mecum fuerint, poterunt ad propria remeare. Apud Thomam Walsinghamum in Edw. II. ann. 1326. Londonienses aiebant exire civitatem suam se non teneri ad pugnam, nisi possent, juxta libertatem eis concessam, ipso eodem die reverti ante solis occasum. Adde Consuetudinem Marchensem art. 137. et Consuetud. MS. S. Juliani de Saltu in Lingonibus.

Reg. sign. Pater Cam. Comput. Paris. fol. 96. r°. col. 2: Stephanus Mener, Adam alluterius comparuerunt pro Villanova regis juxta Senonas et dicunt se non debere exercitum domino regi, nisi ex sua mera gratia, nisi tantummodo ire cum mandato domini regis tanto spatio, quod una die possint redire ad Novamvillam de sole vel de die. Ubi notanda prorsus haec verba: Ex sua mera gratia, cum de regia expeditione agitur; quae etiam 60. dierum erat, ut monet infra Cangius.

Alii duorum dierum Hostem debebant. Libertates Solemniaci in Arvernis: Item aliquis de communitate praedicta non tenetur nos sequi in exercitum nisi per 2. dies, in quibus nos debet sequi expensis suis propriis, nisi hoc spontaneus facere vellet: ultra duos dies praedictos tenetur nos sequi ad expensas nostras proprias pro defendendo jura Comitatus nostri.

Interdum Hostis trium dierum erat. Guibertus lib. 5. Hist. Hierosol. cap. 35. Crucesignatorum alacritatem ad expeditionem sacram extollens, haec subdit: Et quod majus dinoscitur praestare miraculum, cum intra proprios adhuc tenerentur fines, vix in sui Regis exercitu tridui spatio patiebantur tentoria, etiam cum non cogerentur exire a Provincia. Fori Oscae Jacobi I. Regis Arag. anni 1247. fol. 25: Infantiones Aragonum tenentur istud facere Regi, cum tendit ad campale praelium, vel ad obsidionem castri sui, quod intra terram suam aliquis violenter contra suam detinet voluntatem, quod debent ipsum sequi cum expensis propriis per tres dies, post triduum vero manere aut redire arbitrio permittatur Infantionis. Charta Adelfonsi Regis Aragonum pro Caesaraugustanis aerae 1153: Et habent fueros Infançones de Aragone, qui non tenent honore de Seniore, quod vadat ad lite campale et a sitio de castellum cum pane de tres dies. Vide Observantias Regni Aragon. lib. 6. de Privileg. Militum § 1. et Michaelem del Molino in Repertorio pag. 176. col. 1. Libertates urbis Baugiaci ann. 1150: Item si pro jure nostro acquirendo, seu defendendo guerram haberemus, vel exercitum contra aliquem moveremus, homines in dicta villa commorantes, nos in expensis eorum propriis sequi tenentur, et per tres dies nobiscum cum armis fideliter per se vel per alium idoneum substitutum commorari: ultra tres dictos dies non tenentur nobiscum morari, nisi ex gratia hoc facere voluerint, nec ad haec compellere ipsos amplius possumus, nec debemus. In foris Beneharnensibus tit. 1. art. 11. Hostis 9. dierum esse dicitur: in Charta Libertatum Pontallerii ann. 1257. apud Perardum pag. 488. est quatuordecim. In Jure feudali Saxonico cap. 5. Feudatarius tenetur servire domino suo sex hebdomades in propriis expensis. Quod si a domino ultra hos statos dies in exercitu retinerentur vassalli ac tenentes, dominus eis vadia dare tenebatur. Vide Augustinum du Pas in Stemmatib. Armoric. part. 2. pag. 454.

Trium dierum erat servitium militare, quod monasterio Cassinensi praestare debebant illius subditi. Charta ann. 1271. inter Privil. ejusd. monast.: Quod si contingit dictum monasterium vel dominum abbatem ejusdem movere exercitum, servire sibi tenentur praedicti homines in praedicto exercitu, expensis propriis ipsorum hominum, tribus diebus, quibus elapsis tenentur servire ad expensas ipsius monasterii vel abbatis.

Alii 21. dierum Hostem debebant. Charta Aymer. vicecom. Rupecav. ann. 1296. in Reg. 77. Chartoph. reg. ch. 311: Concedimus quod ipsi non sequantur nec sequi teneantur nos nec haeredes nostros cum armis, nisi duntaxat pro deffensione terrae nostrae, et tunc in expensis suis nos sequantur et sequi teneantur cum sexaginta hominibus solum per viginti et unum dies, infra castellaniam de Rupecavardi tantum; et in expensis nostris in castellaniis seu locis de Brigolio et de la Cossiere, cum dicto numero et per dictos viginti et unum dies; qui homines et arma per dictos consules et per duos probos viros pro nobis fideliter eligantur, et si opus fuerit pro deffensa terrae nostrae, tota communitas nos sequetur cum armis ad expensas nostras.

In Francia tamen, regia expeditio 60. dierum fuit, ut colligitur ex Statutis S. Ludovici, quorum verba sub finem hujus observationis subdemus: nisi ex infeudationum tabulis minoris esset dierum numeri, ut habetur in Catalogo Militum, qui contra Comitem Fuxi profecti sunt ann. 1271. tom. 5. Hist. Franc. pag. 551.

Ex verbis, quae locis allatis, et in aliis Chartis occurrunt, nos sequi tenentur, Expeditio, seu Hostis, in Charta ann. 1350. apud Justellum in Hist. Taronenri pag. 104. Sega et sequuta cum armis, dicitur.

Interdum ea gaudebant immunitate vassalli ac tenentes, ut Hostem dominis suis non deberent, nisi pro terrae defensione, et pro propriis eorum negotiis: ac proinde si aliis auxilium et opem ferre vellent, eos sequi cogi minime possent. Fori Bigorrenses art. 15: Censuales rustici vel liberi non in expeditione Comitem sequantur, nisi forte exercitus extraneus in terram insurrexerit, vel suum obsessus castrum excutere voluerit, aut ad nominatum bellum abierit. Tabularium S. Crucis Talemondensis fol. 3: Si tamen inimici nostri in honorem nostrum supervenerint, tunc omnes eant, ut defendant sua ab inimicis propria. Charta Radulphi de Balgenciaco ann. 1085. in Tabulario Vindocinensi fol. 193: De hominibus Monachorum nullum faciet ire in bannum, vel corveiam, sive equitatem, nisi forte aliqui in terra ejus venerint depraedaturi: aut si quis inimicus castellum voluerit facere in terra sua super eum. In his tantum duobus negotiis ibunt cum eo homines nostri: si autem ipse voluerit ire super alios, in ejusmodi negotiis cum eo non ibunt, neque cum hominibus suis. Charta Petri Decani Trecensis anno 1198. in Tabular. Campan.: Si Comes iturus est in exercitum vel expeditionem in propria persona, pro negotio proprio, per litteras suas, vel per credibilem nuntium nobis mandabit, ut homines nostros submoneamus, et hoc faciemus, et ad nostram submonitionem ibunt homines nostri, et aliter non, et eunte ipso Comite. Charta Galcheri de Castellione Comitis S. Pauli ann. 1218: Homines vero ejusdem villae in exercitum vel equitationem ego Galcherus Comes vel haeres meus non potero ducere, nisi proprio negotio cogente. Alia ann. 1224. in Probat. Histor. Ducum Burgundiae pag. 134: Praeterea debent nobis in propriis expensis suis exercitum et chevachiam, tantummodo in negotiis nostris, et in defensione Ducatus Burgundiae, non in aliorum negotiis aut auxiliis, nisi de voluntate sua, etc. Charta ann. 1240. in Tabulario Campaniae f. 366: In chevaucheiis vero homines dictae villae nunquam ibunt nisi pro patria defendenda, vel pro praeda recuperanda.... In carreiis nunquam ibunt, in exercitu vero ubi dominus Rex personaliter, vel alius loco ejus fuerit, ibunt, et in eodem exercitu non morabuntur nisi per octo dies, tam in eundo quam in redeundo. Charta ann. 1286. apud Marcam in Hist. Beneharn. pag. 662: In hominibus et habitationibus dictorum locorum et pertinentium habebunt... exercitun et cavalcatam pro defensione terrae, etc. Libertates MSS. villae de Vitré, a Theobaldo Comite Campaniae concessae mense Aprili ann. 1230: Se je semon ost ne chevauchie en tans que foire sera, li changeor et li marcheant, qui venront en la foire en besoignie, i porront envoier homes soffisans por aux sans emande: et se aucuns defalloit de mon ost ou de ma chevauchie, cil qui defaurroit, lo m'amanderoit. Et je promet à bone foi, que je ne les semondrai en ost ne an chevauchie por aux oquisener, mais que por mon besoing. Libertates urbis Jasseronis ann. 1283: Item homines habitantes et habitaturi infra dictos terminos non tenentur nos juvare ad guerras nostras, quascumque et contra quemcumque habeamus, nec in castris nostris manere, nec nobiscum in exercitum ire, nec cubiam vel excubiam in castris nostris facere, nisi pro proprio facto de Jasserone, nec ad praedicta ipsos possumus compellere, nec debemus. Clamores vero Castellaniae de Jasserone, et villae de S. Justo non guerram sequi tenentur homines supradicti. Charta Galcheri de Castellione Constabularii Campaniae ann. 1293: Et tuit cil, qui desores en avant y vendront demorer, soient quites eus et leus hoirs de Ost et de chevaucherie, sauf ce qu'il aideront defendre le chastiau et la chastellerie de Chastillon, se mestiers et besoins est, et ne les porrons tenir en la besoigne où nous les meterons, que deus jours à leurs despens: et se plus les volons tenir, d'illeuc en avant nous les tenrons â nostre coust, et promettons en bonne foi, que nous ne les semondrons, se n'est por la besoigne de Chastillon, ou por necessité de la Chastellerie, et aura chascuns armes et chevaus selon son pooir par son serment, et par le serment des Eschevins.

Interdum etiam tenebantur dominos sequi in expeditionem, cum bellum iis erat cum aliis: quod nominatum et indictum appellabant. Charta Goffredi Comitis Andegav. ann. 1096. apud Sammarthanos in Abbat. S. Nicolai: Insuper etiam concedo, ut sui homines nullam mihi cosdumam faciant, nec ad aliquod negotium meum pergant, nisi solummodo ad bellum publice indictum, aut denominatum. Fori Bigorrenses art. 15: Censuales, rustici, vel liberi non in expeditione Comitem sequantur, nisi forte exercitus extraneus in terram insurrexerit, aut suum castrum exurere voluerit, aut ad nominatum bellum abierit. Tabularium Angeriacense fol. 239: Willelmus Dux Aquitanorum restituit burgum, quod vocatur Alodium, quod vult ab omni consuetudine liberum, nisi forte quando populus undecumque vocatus, etiam de alodiis Militum ad nominatum bellum pro patria processerit pugnaturus. Charta ann. 1087. apud Beslium pag. 505: Et concedo liberos et francos omnes homines, qui pertinent ad jus illius Ecclesiae, ubicumque sint, ab omni excercitu et expeditione, excepta illa quae vocatur nomine belli, cum scilicet dominus Pictavis bellum acturus est cum aliquo inimicorum suorum. Charta ann. 1076. apud eumdem pag. 467: Nec cogantur praedictorum homines Monachorum ubicumque habitent, ire in exercitu aut expeditione, nisi agatur nomine belli. Alia ann. 1112. ex Tabulario Vindocinensi fol. 217: Ita ut homines in eodem burgo manentes pro banno Comitis vel cujuslibet ejus Praepositi submonitione non moneantur, nisi pro exercitu, et hoc nomine praelii in adversarios, nec tunc a Comite vel a quolibet ipsius homine, sed a Praeposito Monachorum submoneantur. Charta Goffredi Comitis Andegavensis pro Monasterio SS. Sergii et Bacchi: Dono... de toto territorio ad S. Melanium pertinente vicariam totam et bidannum, et universas consuetudines, excepto fodrio, et praelio generali pro defensione regni aut principis. In regno Aragonum, Infantiones, extra dominationem domini Regis non tenentur ei servire pro honore vel terra, vel mare transfretare, in Observant. Regni Aragon. lib. 6. tit. de Conditione Infantionatus § 17.

Aliquando Hostis ea conditione debebatur, ut praesens esset dominus aut aliquis ex ejus familia. Charta Blanchae comit. Trec. pro libert. de Valmy ann. 1202. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 486. art. 6: Exercitum et cavalchiam meam michi facient, si ego vel aliquis de domo mea praesens (fuerit); ita tamen quod Maternam non transient.

Varias hujusce obligationis pergendi in Hostem rationes simul collectas exhibet Charta ann. 1240. ex Chartul. Campan. fol. 366. col. 1: In chevaucheiis vero homines dictae villae (Sancti Juliani super Roignon) numquam ibunt, nisi pro patria deffendenda, vel pro praeda recuperanda, in castellariis videlicet Calvimontis, Montisclari, Nogenti et Montignei, in Charreiis nunquam ibunt: in exercitu vero ubi dominus rex (Navarrae) personaliter, vel alius loco ejus fuerit, ibunt, et in eodem exercitu non morabuntur nisi per octo dies, tam in eundo quam in redeundo et in exercitu morando, nec deinceps in eundem exercitum per dominum regem nec per suos redire compellantur. Ubi Exercitus, quod idem est atque Hostis, a Chevaucheia ita distinguitur, ut haec expeditionem, quae extra dominii limites; ille vero, quae infra fines ejusdem peragitur, significet.

De jure communi, vassalli Hostem debebant et equitationem propriis expensis. Interdum tamen vadia dabantur vassallis, eorumque damna in expeditione passa a dominis resarciebantur, ut est in Statutis Delphinalibus pag. 36. 37.

Praedictis subjungenda videntur, quae de Hoste et cavalcata universim habent Chartae aliquot aliae, ex quibus ejusmodi expeditionum quis usus, quaeve conditiones fuerint, facile quivis colliget.

Libertates villae Montisbrusonis, concessae a Guigone Comite Forensi M. Nov. 1223: Item voluit et retinuit Dom. Comes, ut homines villae Montisbrusonis et infra terminos habitantes, faciant exercitum Domino Comiti in propriis personis: scilicet unus de qualibet domo, si necesse sibi fuerit pro bello campali, vel si inimici ejus obsident castrum suum, vel si ille vellet obsidere castrum alicujus inimici sui pro guerra propria; vel si ipse vellet bastire castrum, quando Dom. Comes praeceperit. Et si aliquis remanserit de illo exercitu, solus inde poenam 10. sol. et si obsidio vel exercitus ad bellum ultra septimanam duraverit, pro unaquaque septimana solvat Comiti, qui remanserit 10. sol. nomine poenae. Tamen si aliqui dominus domus esset extra Comitatum Forensem, quando exercitus ierit, nulla poena ab eo exigatur, sed si redierit adhuc durante exercitu, si securus possit ire, tenetur ire, vel solvere poenam pro tanto tempore, quanto fuerit in mora. Si vero Comes pro alia guerra sua et defensione terrae suae guerram fecerit, alio modo, et voluerit exercitum sive cavalgatam a villa Montisbrusonis, homines ipsius villae et infra terminos debent mittere unum hominem munitum pro se de qualibet domo, quod ni fecerint, dabit quilibet, qui non miserit, Comiti 3. solid. et 6. den. nomine poenae pro unaquaque septimana. Idem dicimus de cavalgatis pro guerris amicorum suorum specialium: tamen hujusmodi cavalgatam et exercitum debent facere homines villae Montisbrusonis, et infra terminos habitantes tunc tantum, quando Dom. Comes lndixerit exercitum universaliter aliis gentibus de terra sua. Nullus tamen tenetur ire vel mittere in praedictos exercitus, secundum quod supra dictum est, nisi domum habeat, et valentiam 10. librarum tam in domo, quam in aliis rebus.

Charta Communiae Nivernensis ann. 1194: Item de exercitu et chevaucheia dictum est, quod praefatos homines extra Comitatum Nivernensem non traham, quin ipsi in ipsa nocte in eundem Vicecomitatum possint reverti. Ad torneamentum praedictos homines ducere non potero, nisi apud Chableiam, Jovigniacum et Rubeum montem. Si autem de exercitu vel chevaucheia ipsos submoneri fecero, unusquisque ibit, vel per se mittet idoneum servientem. Si quis vero aetatis 60. annorum, vel infirmitate detentus, vel non audita submonitione nostra remanserit, et hoc jurare poterit, quitus erit: sin autem, legem suam emendabit, et conductionem unius servientis usque ad 6. dies singulis diebus, quibus alii moram fecerint, persolvat. Similia habentur in Charta Communiae Autisiodor. indulta a Mathilde Comitissa anno 1223.

Libertates concessae Albiensibus et Carcasson. ab Amalrico Comite Montisfortis ann. 1212: Ad bellum campale, sive nominatum, vel ad succurrendum Comiti, si fuerit obsessus, vel ad Rereban, tenentur omnes ire communiter Barones, Milites, majores, et minores, qui fuerint citati. Quod si Baro, Miles vel alius Dominus terrae, in hac suprema necessitate comprobatus fuerit ad Comitem auxilium laturus, nisi sufficienti causa possit, bona mobilia ipsius erunt in manu et voluntate Comitis et Domini, sub quo manebit per medium. Item Barones, Milites, et alii Domini terrarum, qui debent servitium Comiti, et citati ad quindenam, non venerunt ad locum praefixum a Comite ad exercitum, ita quod infra quindenam iter accepit, quinta pars redituum singulorum, unius anni scilicet terrae illius, quam tenent a Comite, erit pro emenda in manu et voluntate Comitis, nisi causa sufficienti.... possint; si vero venerint, sed non cum debito numero Militum, pro quolibet Milite, qui deerit, dabunt duplicia stipendia, quamdiu sine debito numero Militum fuerint.

Consuetudines et Libertates Aquarum Mortuarum, anno 1246: Item quod per 20. annos sint liberi et immunes in perpetuum ab omni cavalcata per aquam et per terram; et post 20. annos sint liberi et immunes in perpetuum ab omni cavalcata ultra Magalon. Uticens. et Nemausens. dioeceses, sed infra istas faciant cavalcatam, et etiam in Arelat. et Avinion. dioecesibus citra Rhodanum. Et haec intelligimus cum alia terra de Senescallia Belliquadri exibit ad cavalcatam, et tunc exeant secundum quod de villis bonis Senescalliae exibunt. Nec possit aliquis habitator loci illius compelli personaliter ire in cavalcatam, si tamen aliquem peditem cum armis competentibus mittere voluerit loco sui: et de qualibet domo sufficiat unam ire personam, exceptis pauperibus, illis scilicet, qui non habent valens ultra 25. libras Turonenses, qui nec ire nec mittere compellentur, et exceptis viduis et pupillis, et exceptis Notariis, utentibus officio, et Juris peritis et Physicis. Ad dandam autem redemptionem pecuniariam pro cavalcata, nullo modo compellentur: et non teneantur in toto anno stare in cavalcata, nisi tantum 40. diebus.

Consuetudines Albiensibus et Carcassonensibus concessae ab Amalrico Comite Montisfortis ann. 1212: Barones Franciae et Milites tenentur servire Comiti, quando et ubicumque habebit guerram contra personam suam ratione hujus terrae, vel acquirendae in hac terra, et hoc cum numero Militum, ad opus quorum Comes dedit eis terram suam et reditus, ita tamen quod si reditus ex integro secundum promissum fuerint assignati sufficienter, tunc cum promisso numero Militum tenebuntur servire. Baro vel Miles sic assignatur: quamdiu habebit guerram dominus Comes pro hac terra acquisita, sicut dictum est; ille autem Miles, cui non esset plenarie facta assignatio, secundum pactum non tenetur servire cum integro numero Militum, sed secundum rationem assignationis factae et quantitatem erit determinandus numerus ad serviendum. Verum si Comes non necessitate terrae suae, sed pro voluntate propria, vellet juvare aliquem vel aliquos in guerra, sive vicinos, sive remotos: Milites sui supradicti non tenentur eum sequi in hoc, aut eidem servire per se, aut per alios, nisi hoc facerent in amore et beneplacito suo. Adde denique pro hujusce Dissertationis corollario, quae in hanc rem habet

Charta conventionum inter Carolum I. Comitem Andegaviae et Provinciae ann. 1251. art. 14: Item cives Arelatenses communiter debent facere cavalcatas semel in anno eidem domino Comiti, ad quadraginta dies, per viginti leucas, ubicumque voluerit in Imperio, nec poterunt dicti cives compelli ad cavalcatam in pecunia redimendam. Milites autem et probi homines equos cum armis habentes, quandocumque ibunt cum domino Comite, vel ejus locum tenente, habebunt ab eo stipendium sive vadia, et tantum habebit de stipendio probus homo, quantum et Miles.

Ejusmodi ac similes Chartas alias variarum Libertatum legere licet apud Thomasserium in Consuetudinibus localibus Bituricensibus lib. 1. cap. 56. 58. 61. 71. 83. 84. 103. Quibus adjungenda omnino, quae habent Stabilimenta sancti Ludovici, a nobis edita lib. 1. cap. 59. quod inscribitur d'Ost et de chevauchie devers le Roy le Baron et des amendes et des gaiges. Se li Bers fait semondre ses homes, et il li amaine ses homes coustumables pour aler en l'Ost le Roy, li Prevosts les doivent amener de chascun ostel au commandement leur Seingnieur el cuer du Chastel, et puis s'en doivent retourner, més nule fame n'acoustumez n'en Ost n'en chevauchie, ne fournier, ne mousnier, qui gardent les fors et les moulins. Et se nus de ceus, qui sont semons, ne venoient et l'en le pooit savoir, il en paieroit 60. sols de gages: et li Prevoz au Baron si doit mener les homes de chevalerie jusques au Prevost le Roy el chastel dont li home sont du resort, et puis si s'en doit retourner arrieres. Et ainsi li homes coustumier des Chevaliers si doivent aus Barons leur chevauchiées, et li Prevoz aus vavasors si le doivent mener el cors du chastel au commendement au Baron. Et li Bers ne les doit mie mener en lieu dont eus ne puissent venir jusques au soir. Et cil qui remeindroit, en paieroit 60. sol. d'amende. Et se li sires les voloit mener si loing, que eus ne se peussent venir au soir, il n'iroient pas s'il ne voloient, et n'en feroient ja droit ne nule amende. Et ainsi li Baron et li home le Roy doivent le Roy suivre en son Ost, quand il les semondra, et le doivent servir 60. jours et 60. nuiz, et tant de Chevaliers come chacun li doit. et ces services qu'il lui doivent, quant il les en semont, et il en est mestiers. Et se li Rois les voloit tenir plus de 60. jours au leur, il ne reviendroient mie, s'il ne voloient par droit. Et se li Rois les voloit tenir au sien pour le Royaume deffendre, il devroit bien remeindre par droit. Més se li Rois les voloit mener hors du Royaume, puis qu'il auroient fet 60. jours et 60. nuiz. Et nule dame ne doit ne Ost ne chavauchiée des ores més, se elle est fame dou Roy: més elle puet bien envoier tant de Chevaliers come ses fiez doit. Et li Rois ne la puet achoisonner. Et se les gens le Roy truevent les homes le Roy par les Chastelleries, qui fussent reniez, fors ceux qui deveroient remeindre, li Rois en porroit bien lever sus chascun 60. sols d'amende, et li Bers ne les en porroit garantir. Et li home coustumier ne doivent estre en l'Ost le Roy, que 40. jours et 40. nuiz, et se il en venoient avant, et il en fussent prové, la Justice le Roy en porroit bien lever 60. sols.

De Hoste et Exercitu Episcoporum.

Episcopos ipsos ac caeteros Ecclesiae Praelatos Hosti et expeditioni, perinde ac laicos, ratione Regalium, seu possessionum Ecclesiasticarum, fuisse obnoxios, jam supra attigimus. Certe stante prima ac etiam altera Regum nostrorum stirpe, ipsis interdum praeliis interfuisse Episcopos, et in iis quandoque caesos, docent veteres Scriptores, atque in primis Gregorius Turon. lib. 4. cap. 37. 43. lib. 5. cap. 20. lib. 8. cap. 39. Supplicatio Episcopor. in Concilio Wormat. lib. 6. Capitul. Caroli M. cap. 285. 370.: Quosdam enim ex eis in Hostibus et praeliis vulneratos vidimus, et quosdam periisse cognovimus. Sed et ductasse exercitus legimus in Chronico brevi Francor. ann. 712. tom. 3. Hist. Fr. pag. 127. ut omittamus, quae de posterioris aevi Praesulibus narrant Ordericus Vitalis lib. 4. anno 1070. pag. 523. Godefridus Monachus S. Pantaleonis, Cinnamus, et alii de Christiano Archiep. Moguntino, etc. Quod certe haud injuria objectum Latinis, a Graecis praesertim, et a Michaele Cerulario Patr. CP. in Epist. ad Petrum Antioch. ubi de Episcopis Latinis: Καὶ εἰς πολέμους ἐξιόντες, αἵμασι τὰς ἑαυτῶν χεῖρας χραίνουσι, ϰαὶ πρὸς ἑαυτῶν τάς ψυχὰς ἀναιροῦντες ϰαὶ ἀναιρούμενοι. Vide Notas nostras ad Alexiadem pag. 358.

Nequaquam igitur a militari aliquot episcoporum ingenio, aut ipsorum cum optimatibus laicis de potestate et praeeminentia certandi proposito repetenda hujusce usus institutio; non quidem ut praeliis ipsimet interessent, sed ut milites praestarent pro rege et patria pugnaturos. Hinc est quod Gregorius Turonensis aliique religiosiores episcopi praelatos, qui milites suos in aciem deducebant, acrius redarguunt. Quod si castris praeliisque praesentes adesse constringebantur, id vexationi tributum fuisse, docet Petitio populi ad Carolum M. apud Baluz. tom. 1. Capitul. col. 405: Flexis omnes precamur poplitibus majestatem vestram, ut episcopi deinceps, sicut hactenus, non vexentur hostibus. Sed quando vos nosque in hostem pergimus, ipsi propriis resideant in parrochiis. Cui supplicationi sic respondet imperator ibid. col. 407: Omnibus notum esse volumus, quia non solum ea, quae super episcoporum et presbyterorum hostium vexationibus et precibus pro nobis et vobis fieri rogitastis, concedere optamus, etc. Cum nihilominus certum sit militaria auxilia ab episcopis abbatibusve petita fuisse et praestita; qua alia, quaeso, ratione, quam praediorum regalium, exigi potuere ? Et certe, abbates vel episcopi, qui regalia non habebant, ad expeditiones non poterant submoneri, ut monet et probat Cangius, qui consulendus omnino est, ut de novo hac de re D. de Mably systemate judicare valeas. Hic observatum tantummodo velim iniquum esse ex privatis quorumdam exemplis in universum corpus invidiam trahere.

Sed postmodum ex praedicta Episcoporum supplicatione, Carolus M. Apostolica auctoritate, consultu omnium nobilium, seipsum corrigens, posterisque exemplum dans, sanxit, ut nullus in posterum Sacerdos in Hostem pergeret, nisi duo vel tres Episcopi electione caeterorum propter benedictionem populique reconciliationem: et cum illis electi Sacerdotes, qui bene scirent populis poenitentias dare, Missas celebrare, etc. Iis vero arma ferre, vel ad pugnam pergere interdixit, uti est in Capitul. 1. ann. 769. cap. 1. lib. 6. Capitul. cap. 61. 286. 371. lib. 7. cap. 91. al. 123. Exstat in Cod. Carolino Epistola 77. Adriani PP. ad eumdem Imperatorem, qua eum hortatur, ut non permittat, Episcopos vel Presbyteros militarem induere armaturam: quod antea fecerat Zacharias PP. Epistola scripta ad Pipinum, quae quinta habetur in eodem Codice, ex qua haec sunt: Principes et saeculares homines convenit curam habere et sollicitudinem contra inimicorum astutiam, et provinciae defensionem: Praesulibus vero, Sacerdotibus, atque Dei servis pertinet salutaribus consiliis et orationibus vacare, ut illis orantibus, et vobis bellantibus, Deo praestante provincia salva persistat, fiatque vobis in salutem, laudem et mercedem pertuam.

Verum haud diu stetit Caroli M. Constitutio: ingruentibus quippe Danorum incursibus, totaque Francia bello ab iis petita, cum de suprema salute ageretur, Episcopi ac Abbates in Hostem cum vassallis suis submoneri coepere. Frotharius Episcopus Tullensis Epist. 25. ex persona Hetti Archiepiscopi Trevirensis ad eumdem Frotharium: Tibi mandamus atque praecipimus de verbo domini Imperatoris, ut solerti sagacitate studeas cum summa festinatione omnibus Abbatibus, Abbatissis, Comitibus, Vassis Dominicis, vel cuncto populo Parochiae tuae, quibus convenit militiam regiae potestati exhibere, in quatenus omnes praeparati sint, ut si vespere ei adnuntiatum fuerit, mane; et si mane, vesperi absque ulla tarditate proficiscantur in partes Italiae: quia Dominus Imperator suum iter praeparat, etc. Flodoardus lib. 3. Histor. Rem. cap. 18. de Carolo Calvo: Domno vero Hincmaro Rex idem non solum de rebus Ecclesiasticis; sed et de populo in Hostem convocando, ut ipse hoc ageret, mandare solebat: et ipse accepto Regis mandato tam Episcopos quam Comites convocare solebat. Et lib. 4. cap. 14: Hungaris quoque Regnum Lothariense depraedantibus, dum Karolus proceres Francorum in auxilium sibi contra gentem ipsam convocaret, solus hic Praesul ex omnibus hujus regni primatibus, cum suis tantum in defensionem Ecclesiae Dei Regi occurrit, habens secum, ceu fertur, mille quingentos.

Exinde perinde ut caeteri Barones ac vassalli regii, Hosti et equitationi adstringi coepere, ita ut et ipsi castris interesse tenerentur, et in ea vassallos suos deducere, quod prae caeteris testantur Libellus proclamationis Caroli C. adversus Wenilonem Archiep. Senonensem cap. 6. 13. et Epistola synodalis ad eumdem, nisi eos ab expeditionis labore corporis defenderet imbecillitas, aut ex indulgentia Principis vacationem impetrassent. Quo casu, homines suos reipublicae profuturos alicui ex fidelibus committebant, ne se ab officio subtrahere viderentur. Verba sunt Concilii Vernensis ann. 841. can. 8. Adde Constit. Ludovici II. Imper. de Expeditione Beneventana ann. 867. cap. 6. 7. apud Camillum Peregrinum.

Atque id postmodum adeo in receptum abiit morem, ut ratione regalium seu possessionum Ecclesiasticarum, Episcopi milites suos in aciem deduxisse, ac servitiis militaribus perinde ac Barones caeterique vassalli saeculares obnoxii fuisse passim legantur. Paschalis Pontifex apud Dodechinum ann. 1110: In vestri regni (Alemaniae) partibus Episcopi vel Abbates adeo curis saecularibus occupantur, ut Comitatum assidue frequentare, et militiam exercere cogantur: quae nimirum aut vix, aut nullo modo sine rapinis, sacrilegiis, incendiis, aut homicidiis exhibetur. Ministri vero altaris ministri Curiae facti sunt; quia civitates, Ducatus, Marchionatus, Monetas, turres, et caetera ad regni servitium pertinentia a Regibus acceperunt. Archiepiscopus Remensis Legatus a Callisto PP. ad Fridericum Imp. missus pro Ecclesiarum investituris: Scito me, inquit, in regno Francorum Episcopum electum, nec ante consecrationem, nec post consecrationem aliquid suscepisse de manu Regis: cui tamen de tributo, de militia, de telonio, et de omnibus, quae ad rem publicam pertinent, et antiquitus, scilicet a Regibus Christianis Ecclesiae Dei donata sunt, ita fideliter deservio, sicut in Regno tuo Episcopi tui deserviunt. Et Philippus 1. Rex apud Lisiardum lib. 1. Vitae S. Arnulphi Episcopi Suessionensis cap. 15. eidem Arnulpho, tunc Abbati S. Medardi, militiam detrectancti, ut voto Monastico, contrariam, dixit, fuisse morem antiquum, ut milites Abbatiae, Abbate praevio regali expeditioni inservirent: aut faceret juxta morem antiquum, aut daret locum, ut fieret Regis Imperium. Atque ut ille Abbatia, quod militiam detrectasset, privatus est, ita Sigefridus II. Archiepiscopus Moguntinus, ut est in Conradi Chronico Moguntino, accusatus apud Papam, quod omnino inutilis esset Ecclesiae, et quod evocatus ad expeditiones Regis invitus veniret, Archiepiscopatu submotus est. Hoc autem, ait Conradus, verum erat, eo quod fierent incendia, sectiones vinearum, devastationes segetum: dicebat etenim nequaquam decere talia Sacerdotem. Hanc porro servitii militaris et Hostis ac cavalcatae obligationem agnovere non semel ipsi Episcopi suis Diplomatibus. Exinde, passim Episcopos in castris cum vassallis suis habent Scriptores, Monachus Floriac. lib. 4. Miraculor. S. Bened. cap. 24. Adam Bremensis cap. 38. Ordericus Vital. lib. 12. pag. 856. Radevicus lib. 3. de Gestis Frider. cap. 11. Ivo Carnot. Epist. 28. Sugerius de Administratione sua cap. 12. Godefrid. Monach. S. Pantaleon. anno 1166. etc. Vide praeterea Stephanum Tornacensem Epist. 279. Edit. Molineti.

Quod si vero Abbates vel Episcopi regalia non haberent, ad expeditiones submoneri non poterant. Epistola 33. ex his, quas Tingnagelius cum Domnizone edidit: Tibi praesentium tenore mandamus, quod Abbatem ipsum et Ecclesiam suam, cum regalia non possideat, ad expeditionem contra suae professionis debitum non compellas. Charta Ottonis III. Imp. ann. 997. apud Hermannum Stangefolium lib. 2. Annal. Circuli Westphalici pag. 215: Abbas illius Monasterii ad castra et in Hostem ire non cogatur, nisi regia liberalitate adjutus beneficii copiam quandoque accipiat illud faciendi.

Indicta igitur generali a Rege expeditione, submonebantur et ipsi Episcopi, ut caeteri Barones, peculiari submonitione ac citatione; atque ii accepta primum regia illa, sua deinde submonitione suos perinde seu Ecclesiae suae vassallos, ut armis instructi castris regiis adessent, submonebant. Utriusque submonitionis, Regis scilicet et Episcopi, formulas habet Gallandus lib. de Franco alodio pag. 255. Verum interdum vassalli ipsi Episcoporum primario a Rege ipso submonebantur: ita ut deessent, qui Episcopis militarent, ac proinde alios stipendio conducere necessum haberent. Historia Episcoporum Autisiod. cap. 59. de Manasse Episc. Aurelianensi: Vassallos Ecclesiae Aurelianensis, quos Rex in expeditionibus suis propriis eorum sumptibus quasi jam pro consuetudine diu obtenta militare cogebat, non veritus propter illos cum Dn. Rege de eorum injuria disceptare, in hanc libertatem eduxit, ut Episcopus in ejusmodi expeditionibus suis habeat stipendiis quotquot voluerit de eisdem, unde et eorum jugum allevatum est immensum, et Episcoporum conditio longe melior, quam existeret, est effecta. Nam vocato ad expeditionem a D. Rege episcopo, non defuerunt ei vassalli sui, qui se ei militaturos, ne compellantur a Rege, certatim, et magna ambitione offerant, qui magnis prius stipendiis et non sine difficultate solebant conducere alienos.

Submonitionis ejusmodi formulam habemus ex Litteris Philippi Pulcri ann. 1297. in Tabul. Corb.: Philippus Dei gratia Francorum rex dilecto et fideli nostro abbati Corbeiensi salutem et dilectionem. Ad vestram deduximus notitiam quod Edwardus rex Anglorum ad depopulationem, ruinam et excidium regni nostri totis conatibus sitibundus aspirans, jam regni ejusdem fines ingressus, Brugis in auxilium Guidonis quondam Flandrensis comitis, novissime diebus istis applicuit, quas potest undique viribus congregatis, diversos et longe majores solito facit bellicos apparatus. Cum igitur ad defensionem regni ac personarum ejusdem et ecclesiasticae libertatis, prout nostro incumbit officio, totis studiis et continuis ac voluntariis laboribus intendere habeamus, considerantes attentius quod negotium ejusmodi totius regni statum, ecclesias ecclesiasticasque personas immediate contingit, et in eo proprium interesse conspicitur singulorum, dilectionem vestram requirimus tenore praesentium mandantes, quatinus ad nos apud Courtracum cum decenti gentis armigerae comitiva, in equis paratis et armis, die Dominica in octabis instantis Beatae Mariae Virginis personaliter intersitis, nobis in ejusdem communis defensionis auxilio potenter et viriliter astiturus. Actum in castris ante Insulam ultima die Augusti anno Domini 1297.

Episcopis vero, qui in Hostem submoniti erant, auxilium conferebant vassalli caeteri ac tenentes, qui ratione praediorum suorum militaribus haud erant obnoxii obsequiis: quod quidem auxilium, vulgo Aide d'Host appellabant, ut suo loco docuimus. Charta Friderici I. Imper. ann. 1157. pro Archiep. Viennensi, apud Leurium in Antiquit. Viennens. cap. 42. et Joan. a Bosco in Vienna: Ad haec decernimus, ut in adventu nostro, vel quotiescumque ad Curiam nostram vocatus fueris: vel expeditionem nobiscum facere debueris, cives Viennenses et Romanenses omni excusatione remota tibi subsidia conferant. Ea autem subsidia erant, ut plurimum res omnes, seu ad victum, seu ad bellum necessariae, arma, vel quae apparatum bellicum spectarent, a quibus immunes non erant Abbates ipsi. Privilegium de Abbatia S. Remigii Senonensis ad Varellias transferenda, datum in Concilio Senonensi ann. 834. tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 582: Episcopus quoque in exigendis muneribus Abbatem ejusdem loci non gravet; sed sufficiat ei ad annua dona equus unus, et scutum cum lancea. Quod si in expeditionem publicam ire jussus fuerit, addantur ei de eodem loco carra duo, unum vini, alterum farinae, verveces decem, supra quae in exigendis muneribus, cupiditatis, avaritiaeque causa gravare eos nullatenus praesumat, etc. Charta Ludovici VII. pro Communia Bellovacensi ann. 1144. apud Loisellum: Si Episcopus Belvacensis ad tres Curias nostras et ad exercitus ire voluerit, tres equos tantum ad unamquamque Curiam accipiet, et equum extranei hominis nullo modo accipiet. Vetus Regestum Camerae Comput. Paris. sign. M. de Episc. Ambianensi: Et aussi se li Rois mandoit son arriereban en Ost, ledit Evesque seroit tenus d'y aler, ou envoier pour lui: et lors la communalté des Paintres et des Escuchiers d'Amiens seront tenus de trouver audit Evesque bon et suffisant escu; et la communauté des Feures le cuignie virolé, et pessons de tentes de l'Evesque, et toute autre chose faites de fer. Item, la communalté des Tenneurs doivent trouver 2. paires de bouchaus de cuir, bons et souffisans: l'un tenant un muy, et l'autre 24. sestiers: et les Bouchers le soing pour couvrir lesdits bouchaus.

Imo et monasteria ipsis subjecta, episcopis, qui in Hostem submoniti erant, auxilium praebebant. Charta ann. 833. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 5: Episcopus quoque in exigendis muneribus abbatem ejusdem loci non gravet; sed sufficiat ei ad annua dona equus unus et scutum cum lancea. Quod si in expeditionem publicam ire jussus fuerit, addantur ei de eodem loco carra duo, unum vini, alterum farinae, verveces decem. Ubi notandum inter annua exhibenda episcopo dona recenseri equus, scutum et lancea.

Adeo autem hisce militaris servitii impensis gravabantur Episcopi, ut interdum possessiones ecclesiasticas distrahere necesse haberent. Hujus rei exemplum profert sequens Charta Henrici II. Imper. anno 1023. pro Monasterio S. Maximini Trevirensi: Notum fieri cupimus, qualiter nos ex Abbatia S. Johannis Evangelistae et S. Maximini, quae in suburbio Trevirorum sita est, ubi Haricho Abbas praeesse videtur, quasdam curtes et territoria, villas et possessiones, videlicet 6656. mansos, ut verius computari potuit, a praefato Abbate in beneficium accepimus, et his fidelibus nostris, Ezzoni videlicet Palatino Comiti et Henrico Duci, necnon Ottoni Comiti ea conditione beneficiavimus, ut quia praefatus Abbas jam senio confectus, commode nobis domi militiaeque servire non poterat, ipsi et haeredes, qui haec beneficia habent, pro eodem Abbate suisque successoribus Curiam Regalem petant, et in expeditionem eant; Abbas vero suique successores a Curia Regia et omni expeditione omnino sint liberi, nisi in Moguntinensem sive Metensem aut Coloniensem civitatem ad generale concilium sive colloquium, aliqua necessitate cogente, fuerint invitati. Alia ex Regesto Feodor. Ecclesiae Lingon.: Nos Guillelmus miseratione divina Lingonensis Episc. notum facimus universis, quod nos considerantes et attendentes, nos et Ecclesiam nostram Lingonensem esse pluribus et diversis creditoribus in nonnullis pecuniarum summis et rebus aliis multipliciter obligatos,... quodque nos de praesenti maxima pecuniae quantitate et rebus aliis necessario indigemus. tam pro defensione et tuitione terrae Episcopatus nostri, quam pro praesentibus guerris Dn. nostri Regis Franciae, in quibus nos oportet necessario de ejusdem Domini nostri Regis speciali mandato super hoc nobis facto, cum ipso secundum statum nostrum personaliter interesse, maxime cum temporalitatem nostram et Ecclesiae nostrae totam a dicto D. nostro Rege teneamus, et propter hoc cum gentibus armorum eidem durantibus guerris praedictis servire debeamus, quod nisi fecerimus, posset in grave damnum et praejudicium nostrum et nostrae praefatae Ecclesiae redundare. Considerantes etiam nos non posse praefatum servitium dicto Domino nostro Regi impendere de praesenti, nec a dictis obligationibus liberari, nisi per aliqualem venditionem aliquorum reddituum et proventuum terrae nostrae, etc. ann. 1347. Vide Ardonem Mon. in Vita S. Benedicti Abbatis Anianensis cap. 54. Edit. Mabillonii, et Chronicon Senoniense cap. 16.

Quod si Praelati militiam detrectarent, vel abnuerent, tum ad id compellabantur Regalium obsignatione seu saisitione. Hujus rei exemplum insigne ac notissimum narrant Rigordus ann. 1290: Cum omnes Barones et Episcopi vocati ad hunc exercitum convenissent apud Medontam, et misissent ad mandatum Regis homines suos, prout debebant, in expeditionem illam: Aurelianensis et Altisiodorensis Episcopi cum militibus suis ad propria sunt reversi, dicentes, se non teneri ire vel mittere in exercitum, nisi quando Rex ipse personaliter proficiscitur. Et cum nullo ad hoc privilegio se tueri possent, generali consuetudine contra eos faciente, petiit Rex ut hoc emendarent. Ipsis autem emendare nolentibus, Rex eorum regalia confiscavit, scilicet ea tantum temporalia, quae ab eo feodaliter tenebant, decimas et alia spiritualia eis in pace dimittens; ipse enim Rex Christianissimus semper timebat offendere Ecclesiam Dei et ejus ministros. Ipsis ergo terram et homines Regis interdicentibus, et ad Romanam Curiam mittentibus, et in propriis personis accedentibus, Domino Papae Innocentio III. consuetudines et jura Regni nolente infringere, aut in aliquo revocare, emenda tandem facta, et Regi soluta, post duos annos recuperaverunt omnia, quae a Rege fuerant confiscata.

Totam hanc controversiam perstringunt etiam ejusdem Innocentii Epistolae, lib. 13. Epist. 190. lib. 14. Epist. 52. lib. 15. Epist. 39. 40. 106. attigit etiam Historia Episcoporum Autisiod. tom. 1. Bibl. Labbei pag. 486. Legitur in Regesto Philippi Augusti Herouvalliano fol. 111. Charta ejusdem Episcopi Autisiodorensis mens. Aug. ann. 1212. qua, sopita hac controversia, exercitum se Regi debere profitetur, ut caeteri Episcopi ac Barones Franciae, hocce verborum contextu: Noveritis, quod nos confitemur debere Domino nostro Philippo Regi Fr. illustri exercitum suum, sicut commune Episcoporum et Baronum debent, et illum de caetero per nostros Milites, ut alii, faciemus. Idem enim dominus Rex personam nostram a servitio exercitus, quamdiu vixerimus, relaxavit. Habetur ibidem similis Charta Manassis Episc. Aurelian. ut et Charta Philippi Regis, qua eumdem Episcopum Autisiodorensem ab exercitu suo,quamdiu vixerit, relaxat: Ita tamen, ait Rex,quod ipse nobis faciet servitium exercitus nostri per milites suos, sicut commune Episcoporum et Baronum nostrorum debet.

Quod vero Episcopi Aurelianensis et Autisiodorensis hac se tuerentur immunitate, ut exercitum Regi non debere se assererent, nisi ipse castris suis praesens adesset, exemplo non caret. Siquidem Sammarthani Chartam descripsere ejusdem Philippi Regis ann. 1209. qua in regalibus Episcopi Matisconensis exercitum hoc tantummodo habere se profitetur, si, inquit, nos vel filius noster, vel Senescallus, vel Constabularius Franciae de mandato nostro versus partes illas exercitum duceret; in hoc casu dictus Matisconensis Episcopus usque Divionem et non ultra in nostrum exercitum cum militibus et armis venire teneretur. At revera Episcopus Autisiodorensis simili tueri se privilegio haud poterat, cum in Charta ann. 1206. qua Rex Philippus immunitates quasdam Ecclesiae Autisiod. confirmat, haec verba subdat: Salvo servitio nostro equitationis, exercitus, et submonitionis, sicut Episcopi Autisiodorenses nobis fecerunt.

Si igitur Praelati Hosti defuissent, summam aliquam pecuniariam pro expeditione Regi exsolvebant. Exstat Charta Jacobi Episc. Suessionensis anno 1226. qua agnoscit, debere se Regi 120. libr. Paris. pro servitio istius anni, quod ei in expeditione debet, videlicet medietatem in instanti festo Omnium SS. et aliam medietatem in Pascha proximo.

Quidam tamen Episcopi eo gaudebant privilegio, ut omnino immunes essent ab exercitu, seu potius ab obligatione, qua caeteri tenebantur praesentes castris adesse, cum interim vassallos suos mittere deberent. Sic enim capienda Charta Guillelmi Episcopi Andegavensis ann. 1223: Noverit universitas vestra, quod nos carissimo Domino nostro Ludovico Dei gratia illustri Regi Franciae fecimus sacramentum fidelitatis, sicut alii Episcopi Regni Franciae ipsi faciunt: et ipse nobis recognovit, quod non tenemur ire in exercitum aut equitatum ejus in propria persona nostra, vel mittere aliquem ad sumptus nostros, etc. Ejusdem contextus tabulae, ac ejusdem anni, pro Mauricio Episcopo Cenomanensi habentur in Regesto Cenomanensi Camerae Comput. Paris. mens. Novembr. ann. 1223. Ch. 6. Habetur alia perinde similis Charta S. Ludovici mens. Febr. ann. 1260. pro Episcopo Aurelianensi in 30. Regesto Archivi Regii Ch. 471.

Interdum ipsos Episcopos ab hac necessitate exemptos legimus, quadam speciali immunitate, quae Ecclesias ipsas spectabat, ut fuit illa Episc. Andegavensis apud Sammarthanos sub ann. 1223. vel quae ipsorum tantum personas spectaret, ut est ea, quam Autisiodorensi indulsit Augustus. Similis denique exstat ejusdem Regis ann. 1200. in Tabulario Episcopatus Paris. Putaneo f. 32. pro Odone Episc. Parisiensi: Noverint universi, quod nos carissimum consanguineum et fidelem nostrum Odonem Episc. Parisiensem... in persona sua tantum, quamdiu vixerit, ab omni exercitu et equitatione absolvimus penitus, et quitamus tam tempore nostro, quam temporibus successorum nostrorum, salvo nobis debito militum, quos idem Episcopus tenetur mittere in servitium nostrum, etc. Ita in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. pag. 129. mentio fit Praecepti, quod Carolus M. fecit Franconi, Episcopo Cenomanensi, quando ei concessit, ut hostes et itinera nulla faceret, sed Adalgisus suus propinquus omnia regalia servitia pro eo faceret, quae ille, ut est pag. 118. pro sua infirmitate et senectute facere non valebat. Describitur in eadem Vita n. 72. Charta Ludovici Pii Imperat. quae eidem Aldrico concedit, ut juxta Canonicam auctoritatem habere liceat, qui pro illo exteriores curas gereret, et regalia servitia atque itinera, prout melius posset, sua vice faceret, et praedictus Episcopus ad ea, quae Dei sunt, intenderet, et ad suum ministerium perficiendum certaret.

Immunitatem ab Hoste concessam Willelmo episcopo Autissiodorensi ad ejus vitam duntaxat, regalium suorum cessione regi facta ab ipso fuisse redemptam, docent nos verba quae immediate sequuntur allegata a Cangio ex Charta ejusdem episcopi col. 1229. hoc contextu in Reg. I. Chartoph. reg. ch. 6: Et nos pro hac relaxatione et pro amore ipsius (regis) et gratia habenda, concedimus et volumus, quod ipse de proventibus regalium nostrorum, quos percepit usque ad festum S. Johannis Baptistae nuper praeteritum, retineat pro sua voluntate.

Sed et anno 1224. Ludov. VIII. regnante, in natalitio S. Joannis festo, Turonibus, a castris Regiis excessere Episcopi Constantinus, Abrincensis, et Lexoviensis, quod se iis coram adesse, ut et caeteros Normannicos Ant