Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HUMANITAS

HUMANITAS, Cibus, potusque humanitati sufficiens, Varroni. Hinc Humanitatem tribuere, apud S. Maximum Taurinensem homil. de Non timendis hostibus carnalibus. Humanitatem dare, in Legibus Wisigoth. lib. 9. tit. 1. ยง 4. 5. 6. Humanitatem ministrare, apud Marculfum lib. 1. form. 11. quae est tractoriae: Ideo jubemus, ut locis convenientibus eisdem a vobis evectio simul et Humanitas ministretur: hoc est, veredos seu paraveredos tantos, panis nitidi modios tantos, etc. Charta Caroli Calvi ann. 858. pro Monasterio S. Mariae Suession: Delegavimus decimas omnium rerum de tota Abbatia, et earum scilicet rerum, quae in terra coluntur, vel quae hominum studio ad Humanitatis usum habenda nutriuntur, et per curam Praepositi aptis vehiculis ad Monasterium ducantur: et ne aliquando quicquam necessarium deesse possit hospitibus, et omnis humanitas supervenientibus exhibeatur, etc. Lex 7. Cod. de Custodia reor. (9, 4.): Judices omnibus dominicis diebus productos reos custodia carcerali videant, interrogent, ne his Humanitas clausis per corruptos carcerum custodes negetur. Ubi Anianus: Ut eis a Christianis, vel a Sacerdotibus substantia, vel alimonia praebeatur. Vide S. Ambros. de Tobia cap. 14. Senatorem lib. 7. Epist. 33. et Martyrol. vetus 5. Kl. Aug. in S. Pantaleon. Eadgarum in Legibus Monachorum Hydensium cap. 13. Udalricum lib. 3. Consuetud. Cluniac. cap. 21. etc. Adde Capitul. Aquisgr. ann. 817. cap. 27.