Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HUMILIO

HUMILIO, (HUMILIARE) Dehonestare. Concilium Triburiense ann. 895. cap. 41: Frater vero ejus, suadente diabolo, adamatus ab ipsa, clanculum eam Humiliaverit, et violatam reddiderit, etc. Andreas Suenonis lib. 13. Legum Scaniae cap. 3: Ubicumque quispiam licet solus violenter vel virginem Humiliaverit, vel corruptam oppresserit, etc. Ita Humiliationem pro opprobrio et dedecore cuipiam illato usurpant S. Columbanus de Poenitentiarum mensura cap. 28. et Cumeanus in Poenitentiali cap. 3. Vide Humilitas.

Humiliare Se, Per adorationem inclinare se, genua flectere. Gloss. Gr. Lat. MS.: Προσπίπτω, Humilio. Anastasius in S. Marcello PP.: Comprehensus a Maxentio, ut negaret se esse Episcopum, et sacrificiis se Humiliaret daemonum. In S. Joanne PP. pag. 35: Tunc Justinus Augustus dans honorem Deo, Humiliavit se pronus, et adoravit beatissimum Papam Joannem. Et in S. Agapeto pag. 38: Tum piissimus Augustus Justinianus gaudio repletus, Humiliavit se sanctae Sedi Apostolicae, et adoravit beatissimum Papam Agapitum. Charta Charitatis Cisterciensis Ordin. cap. 2: Ubi vero consederint, Humilient sibi mutuo. Usus antiqui ejusdem Ord. cap. 68: Incedat per medium chorum cum gravitate, Humilians se contra Abbatem. Cap. 70: Humiliet se profunde de loco suo versus Abbatem. Vita MS. S. Romani Presbyteri: Ut autem ad eum venit, Humiliavit se coram eo, etc. Vide Statuta Ordinis Praemonstrat. dist. 1. cap. 5. Le Roman de la guerre de Troyes MS.: Chascune vers Deu s'Humilie, Qu'a lor gent gart et maintegne, Qe meschance ne lor viegne.

Humiliatio, Capitis inclinatio, vel genuflexio. Regula S. Donati cap. 26: Similiter poeniteat, quae Humiliationem in synaxi, id est, in cursu oblita fuerit, haec est Humiliatio in Ecclesia post finem uniuscujusque Psalmi.

Humiliatio, Satisfactio propter delictum. Regula reformat. Monast. Mellicens. ann. 1451. apud Schramb. in Chron. Mellicensi pag. 410: Pro errorum diversitate in cultu divino commissorum solent secundum consuetudinem triplices fieri emendae sive Humiliationes.