Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HUMILIS

HUMILIS, Titulus ab Episcopis in suis subscriptionibus non semel assumtus; ut in Privilegio Pauli I. PP. apud Labbeum tom. 6. Concil. col. 1693. Hac etiam formula usus Henricus Rex apud Puricellum in Basil. Ambros. pag. 534: In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Henricus divina favente clementia Humilis Romanorum Rex. Quae tandem penes Monachos tantum remansit.

Eumdem titulum Chartis regiis inscriptum non semel reperimus. Charta pro monast. Gratiae B. M. ann. 1199. in Reg. 185. Chartoph. reg. ch. 157: Alienor Dei gratia Humilis regina Angliae, ducissa Normanniae, Acquitaniae et comitissa Andegavensis, etc. Humeles, pro Humble, in Serm. Maurit. episc. Paris. tom. 17. Comment. Acad. Inscript. pag. 722: Si doit estre (li prestres) Humeles, benignes, larges, etc.