Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HUMILITAS

HUMILITAS, Dejectio, opprobrium. Lactantius lib. de mort. Persecut. n. 30. de Maximiano Imper. qui purpuram deponere coactus fuerat: Sic amisso Imperatoris et soceri honore, Humilitatis impatiens, alias rursus insidias machinatus est. Gregor. Turon. lib. 2. Hist. cap. 41: Victosque totondit, et Chararicum quidem Presbyterum, filium vero ejus Diaconum ordinari jubet. Cumque Chararicus de Humilitate sua conquereretur, etc. Lib. 6. cap. 36: Ad ulciscendam Humilitatem generis sui velocius properant, etc. Adde lib. 1. Miracul. cap. 78. Vide, Humiliare.

Humilitas. Leontius Episc. Arelatensis in Epist. ad Hilarum PP: Et te decrevimus, quam primum hac Humilitatis nostrae epistola salutare. Vide Humilis.