Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HYMNUS

HYMNUS, Hymnarium, Hymnizare, etc. Hymni, Eucherio et Isidoro lib. 1. de Eccl. Off. cap. 6. Carmina, quaecumque in laudem Dei dicuntur, vocantur. Ruffinus in tit. Psal. 72: Hymni sunt cantus continentes laudem Dei. Si sit laus, et non sit Dei, non est Hymnus; si sit laus et Dei, et non cantetur, non est Hymnus. Oportet ergo ut sit Hymnus, habeat haec tria, laudem, et Dei, et canticum. Huic definitioni convenit Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 930: ϓμνος, δοξολογία, μετὰ ἐϰπλήξεως. Sed et Psalmos Hymnos interdum vocat Cassianus l. 3. de Coenob. Instit. cap. 6. ut et Victor Vitensis lib. 1. de Persecut. Vandal.: Dum praeciperet nostrorum corpora defunctorum sine solemnitate Hymnorum cum silentio ad sepulturam perduci. Et lib. 2: Jam enim ob celebritatem festivitatis, Hymni nocturni per totam Ecclesiam canente populo concrepabant. Hymnidicum, Davidem appellat Gregorius Baeticus lib. de Fide.

Hymni Ambrosiani, ab Ecclesia recepti, ut testantur Concil. Turon. II. can. 23. Toletan. IV. can. 13. praeterea Regula S. Benedicti cap. 17. in qua nude Ambrosianum, pro Hymno Ambrosiano habetur. Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 6: Hilarius autem Gallus Episcopus Pictaviensis, eloquentia conspicuus, Hymnorum carmine floruit primus. Post quem Ambrosius Mediolanensis Episcopus, vir magnae gloriae in Christo, et in Ecclesia clarissimus doctor, copiosius in hujusmodi carmine claruisse cognoscitur, atque inde Hymni ex ejus nomine Ambrosiani vocantur, quia ejus tempore primum in Ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt: cujus celebritatis devotio dehinc per totius Occidentis Ecclesias observatur. Adde Rabanum lib. 2. de Institut. Cleric. cap. 49. Walafridum Strabon. lib. de Reb. Eccl. cap. 25. Honorium Augustod. lib. 2. cap. 17. etc.

Hymnus Angelicus, dicitur a Scriptoribus Ecclesiasticis, hymnus ille, qui in Missa canitur: Gloria in excelsis Deo, quod initium nempe illius ex hymno in Domini Natalitio ab Angelis decantato, desumptum sit. Hunc enim, ut ait Rupertus Tuitiensis, ab ore Angelorum Ecclesia sancta rapuit. Primus autem Telesphorus PP. instituit, ut ante sacrificium diceretur, ut auctores sunt Anastasius, Walafridus Strabo de Reb. Eccl. cap. 22. Amalarius l. 3. de Off. Eccl. cap. 8. Rabanus Maurus, Alcuinus de Divin. Off. Berno cap. 2. et ipsemet Telesphorus Epist. Decret. cap. 2. Sed an ab illo integer compositus sit, addubitatur. Integrum a Telesphoro exaratum scribunt Rabanus lib. de Institut. Cleric. cap. 32. et Innoc. III. PP. lib. de Myst. Miss. cap. 20. Usque ad versiculum, Laudamus te, compositum a Telesphoro, caetera addita esse a S. Hilario Episcopo Pictavensi, Alcuinus prodidit. Cui favet Concilium Toletan. IV. can. 12: Reliqua, quae ibi sequuntur, Ecclesiasticos Scriptores composuisse scribens. Verum ab Hilario consummatum negat Goarus ad Eucholog. idque probat ex Athanasio, qui Hilario coaevus fuit, lib. de Virginibus sub finem, qui hujus hymni paene integri meminit, ut sua aetate ab universa Ecclesia recepti. Et certe sunt, qui putant ab ipsis Apostolis compositum fuisse, ex eo potissimum, quod integer exstet apud Clementem lib. 7. cap. 47. ubi προσευχῆς ἑωθινῆς nomine donatur. Alii ὑμνὸν ἑωθινὸν appellant, ut observatum est ab Usserio Armachano: δοξολογίαν Graeci, si Goaro fides.

Instituit praeterea Symmachus PP. ut omni die Dominico, vel Natalitiis Martyrum diceretur, ut est apud Anastas. in ejus Vita (qui etiam consulendus est in Stephano IV. pag. 96.) et Alcuinum lib. de Divin. Offic.

Ad Matutinas decantatum volunt quidam, quod in Antiquis MSS. Hymnus in die Dominico ad Matutinas inscribatur. Quibus astipulatur locus Athanasii supra a nobis indicatus qui sic se habet: Πρὸς τὸν ὄρθρον δὲ τὸν ψαλμὸν τοῦτον λέγετε Ὁ Θεός ὁ Θεός μου πρός σε ὀρθρίζω, διαφαῦμα δέ, Εὐλογεῖτε πάντα τὰ ἔργα ϰύριου ϰυρίον. Δόξα ἐν ὑψίστοις Θεῶ, ϰαὶ ἐπὶ τῆς γῆς εἰρήνη, ἐν ἀνθρώποις εὐδοϰία, ὑμνοῦμέν σε, εὐλογοῦμέν σε, προσϰυνοῦμέν σε, ϰαὶ τὰ ἑξῆς.

Hymni Angelici appellatione donatum etiam interdum Trisagium, auctor est Microlog. cap. 11. et Capitul. lib. 6. n. 173: Te igitur non inchoent sacerdotes nisi post Angelicum Hymnum finitum. Vide Glossar. med. Graecit. col. 1630.

Hymnus Evangelicus, seu de Evangelio, idem qui Angelicus, Beleto cap. 36.

Hymni Feriales, qui in Feriis canuntur, apud Joannem Episcopum Abrincensem de Offic. Ecclesiasticis.

Hymnus S. Mariae, Magnificat, apud Joannem Abrincens. Episc. de Offic. Eccles.

Hymnus Trium Puerorum, olim inter Missarum solemnia decantatus, ut patet ex Brevi Expositione antiquae Liturgiae Gallicanae apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 92: Hymnum autem trium puerorum, quod post lectiones canetur in figura Sanctorum veterum, qui sedentes in tenebris adventum Domini expectabant. Quibus concinit Canon. 13. Concil. Toletani IV: Ut per omnes Hispaniae ecclesias vel Galliae in omnium Missarum solemnitate decantetur Hymnus trium puerorum in pulpito. Exstant etiamnum hujusce ritus vestigia: Sabbato enim Quatuor Temporum post Lectiones cantari solet.

Hymnus S. Trinitatis, qui Graecis τρισάγιον, is scilicet, qui canitur ab utraque Ecclesia in die Parasceves Graece et Latine, Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis, Ἅγιος ὁ Θεός, ἃγιος ἰσχυρός, ἅγιος ἀθάνατος, ἐλέησον ήμᾶς. Marcellinus Comes in Chronico: Die Dominico, dum jubente Anastasio Caesare, per Marinum perque Platonem in Ecclesiae pulpito consistentes, in Hymnum Trinitatis Deipassianorum quaternitas additur, multi orthodoxorum pristina voce psallentes, perfidosque praecones clamoribus objurgantes, in ejusdem Ecclesiae gremio caesi sunt, etc. Infra: Caeteris die noctuque Hymnum Trinitatis Christo Deo psallentibus, etc. Rursum: Hymnum Trinitatis juxta morem Catholicorum concinentes, etc. Quo loco agit Marcellinus de additione facta Trisagio a Petro Cnaphaeo, σταυρωθεὶς διὰ ἡμᾶς, quam, ut haereticam, proscripsit Ecclesia, in Concilio Romano I. ann. 483. Vide Zonaram in Theodosio juniore. De Trisagio copiose disputarunt Baronius anno 483. 492. Menardus ad librum Sacrament. Gregorii M. pag. 20. 21. Meursius in Glossar. Sirmondus in Notis ad Aviti Viennensis Ep. 3. Leo Allatius de Liturgia S. Jacobi cap. 16. 17. 18. Johan. Morinus lib. 6. de Poenit. cap. 10. n. 7. 8. de Sacris Ordinat. pag. 211. et alii.

Hymnus, Te Deum laudamus, vulgo tribuitur S. Ambrosio et S. Augustino, in libro Psalmorum MS. quem Carolus M. ad Hadrianum PP. misit, qui in Caesarea Bibliotheca asservatur, ut auctor est Lambecius, et apud Durandum lib. 5. Ration. cap. 3. n. 31. Unde Hymnum Ambrosianum vocant Gualterus Tervanensis in Vita S. Caroli Comitis Fland. cap. 38. Liber de Miraculis S. Pelini Mart. apud Ughellum tom. 9. pag. 38. etc. Vide Menardum ad Sacram. Gregor. M. pag. 399. In Breviario Casinensi, scripto sub Paschali II. PP. quod asservatur in Bibl. Institutionis Parisiensis Oratorii Jesu. inscribitur Ymnus Sisebuti monachi. Ita etiam in alio Cod. MS. Bibliothecae Vaticanae apud Card. Bona in libro de Divina Psalmodia. In Psalterio Gallico-Latino, exarato circa tempora Henrici I. Hymnus S. Niceti dicitur, ut auctor est Usserius Armachanus lib. de Symbolis: Sive, inquit, hic intelligendus fuerit Nicetius, sive Lugdunensis, sive Treverensis. Hujus hymni mentio est in Concilio Triburiensi ann. 821.

Hymni, quorum auctores incerti, vetiti in Concilio Turon. II. can. 23.

Hymnidicus, Hymnodicus. Vita S. Leonis IX. PP. auctore Wiberto Archid. apud Murator. tom. 3. pag. 294: Hymnidicam totius Cleri harmoniam suis diris evincebat vocibus. Placidi Diaconi Supplementum Virorum Illust. Cassin. cap. 8. apud eumdem tom. 6. col. 68: Extant quoque libri duo, in quibus celeberrima nonnulla Sanctorum et Sanctarum sacra vario describuntur metro, eorumque gesta Hymnidicis proferuntur modulis. Vita S. Severi Archiep. Ravennae in Appendice apud eumdem tom. 2. pag. 193: Gaudeamus... quia hodie alternantibus Hymnodicis Angelorum choris intravit pascua aeternae haereditatis. Adde Marten. tom. 6. Collect. col. 810.

Hymnisonus. Miracula S. Johannis Beverlac. tom. 2. Maii pag. 179: Clerus quoque, viso quod factum fuerat miraculo, Hymnisonis concrepat laudibus. Vide Forcellinum.

Hymnista. S. Aldhelm. de laud. Bugge vers. 48. apud Maium Classic. Auctor. tom. 5. pag. 389: Dulcibus antiphonae pulsent accentibus aures, Classibus et geminis psalmorum concrepet oda, Hymnistae crebro vox articulata resultet, Et celsum quatiat clamoso carmine culmen.

Hymnarium, vel Hymnarius, Liber hymnos continens. Gennadius lib. de Script. Eccles. ait, Paulinum Nolanum Episcopum scripsisse Sacramentarium et Hymnarium. Leo Ost. lib. 2. cap. 52: Duo etiam Hymnaria in choro habenda. Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 17: Pro signo Hymnarii, adde ut pollicem et digitum ei proximum proferas, summitatibus eorum conjunctis, quo praesens tempus, vel quod primum est significat, et hoc signum est inventum pro occasione hujus solius verbi, quo Hymnarius ita incipit, Primo dierum. Idem occurrit apud S. Wilhel. Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 21. Adde librum Usuum Ordin. Cisterc. cap. 71. Hymnare in Synodo Oxoniensi ann. 1287. cap. 12. Ympnare, apud W. Thorn. pag. 1935.

Hymnizare, ex Graeco ὑμνίζειν, Laudare, praedicare. Jo. de. Janua: Hymnizare, laudare, vel hymnos cantare. Honorius Augustod. lib. 3. cap. 38: Similiter Saepe expugnaverunt, et Deus Deus meus, tristitiam, Laudate vero Hymnizat laetitiam. S. Gerardus in Miraculis S. Adelardi tom. 1. Januar. pag. 121: Cumque simul ecclesiam Hymnisantes repetissent. Miracula S. Agili lib. 1. cap. 7: Hymnizant laeti, Sit summo gloria Patri cum genito Verbo, etc. Christianus de Scala in Vita S. Ludmillae pag. 48: Et statuunt supradicto sermone, (Sclavico) partibus in illis Missarum solemnia caeterasque Canonicorum horas Hymnizari. Aldhelmus Abbas Malmesburiensis: Stridula vocum symphonia, melodiae cantilenaeque carmine modulatori Hymnizemus. Adde Anonymum in Miraculis S. Ursmari per Flandr. n. 13. et Aimonium de Miracul. SS. Georgii et Aurelii lib. 1. n. 1.

Hymnichare, Eadem notione. Fr. Arnonis Scutum Canonic. apud R. Duellium Miscell. lib. 1. pag. 12: Scio hominem ejusmodi meae scholae discipulum... qui factus in agonia ac prolixius inter odores paradisiacos expallens et Hymnichans, ad inusitatum quemdam carnis ac spiritus in Dominum exultantis tremorem tam fortem quam suavem raptus sit.