Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): I

I, Litera numeralis, quae 100. denotat; unde versus: I. C. compar erit, et centum significabit. Seu ut habet Ugutio: I. retinet centum, vocalibus una tenetur.

In Notis antiquis I. unum valet. Eidem literae si recta linea superaddatur, mille significat.

I. in superscriptione cantilenae, jusum, vel inferius insinuat, gratitudinemque pro g. interdum indicat. Ita Notkerus Balbulus opusc. Quid singulae litterae significent in superscriptione cantilenae. Vide, A.