Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): I

I, quandoque mutatum in A. Balanx pro Bilanx, Gallicum Paresse pro Pigritia, Latinum Tango pro θίγω. Frequentius in E. Placetum pro Placitum, Basilecus pro Basilicus, Gall. Enfer pro Infernus, etc. J. consonum in G. saepius, et vicissim. Promiscue fere scribuntur Gardinum, Jardinum, Gaola, Jaola, etc. Idem J. consonum pro Ch. Jaable pro Chable. Ejusdem perpetua mutatio est in Gi apud Italos, ut Giesu pro Jesu, Giusto pro Justus, Giurare pro Jurare. I. quandoque sublatum Strumentum, pro Istrumentum vel Instrumentum. Nihil necesse est moneam I. pro Y. saepius reperiri, ut Y. pro I. Mutationes aliae rariores.