Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IDENTITAS

IDENTITAS, Quaevis actio repetita. Vita Abbatum S. Albini: Ne Identitas in Claustro acediam parturiret, i. en faisant toujours la mesme chose. Miracula S. Adalberti Egmundani capite 11: Identitas satietatis mater est. Vide Stephanum Tornacensem Epist. 27.

Identitas, pro Idem. Paschasius Radbertus in Epitaphio Walae Abb. Corbeiensis lib. 2. cap. 2: Ideo Identitas est paene et in rebus Ecclesiarum, etc. Albertinus Mussatus lib. 16. de Gestis Henrici VII. Caesaris rubrica 8: Admirabilis haec mortalibus et veluti fatalis notata loci ac diei intervenientium Identitas, etc.