Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALO

ALO, (ALARE) Alis aƫrem agitare. Papias MS. Bitur.: Alo, auram moveo, quasi ab Ala, unde Alitus pro Alatus, id est, spiritus, flatus. Hic auctor Alitus pro halitus scripsit, ut illi voci facilius talem qualem daret originem.

Hinc secundum Sa Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 67: Alara, Instrumentum quo acolythus pellit muscas de capite et facie missam celebrantis. Charta aerae 959. Alara una de alvejei.