Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALO

ALO, Charta ann. 1352. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 101: Item est de membris dicti pedagii (Marologii) allodium, quod dominus noster rex et dominus de Petra recipere consueverunt super quibusdam vineis in territorio Marologii situatis; et illud quod inde recipitur, est consuetum nominari Alo, et vocatur territorium, pro quo dictum Alo recipitur, Jaian. Neque alia notione, pro quadam nimirum praestatione, Aloët occurrit in Charta Margaretae comit. Flandr. ann. 1274. ex Chartul. 1. Flandr. ch. 266. Cam. Comput. Insul.: Nous avons donné à loyal cense... no blaverie de Binch,... et del Aloët ke nous avons au Noel en avaine, en capons et en deniers.