Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ILLUMINO

ILLUMINO, (ILLUMINARE) Baptizare, Graecis φωτίζειν. Illuminati, φωτιζόμενοι. S. Paulus ad Hebraeos cap. 10: Rememoramini autem pristinos dies, in quibus Illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum. Acta S. Susannae: Adjuro te, Domine mi, per ipsum quem Illuminasti, fratrem nostrum Claudium, ne me tardes Illuminare, etc. Anastasius Bibl. in Hist. Eccl.: At Imperator cum gaudio illo suscepto, Illuminavit eum, et filium appellavit. Ubi Theophanes: ἐφώτισεν αὐτόν. Justinus Martyr Apol. 2: Καλεῖται δὲ τοῦτο τὸ λουτρὸν φωτισμός, ὡς φωτιζομένων τὴν διάνοιαν τῶν ταῦτα μανθανόντων. Concilium Laodic. can. 3: Περὶ τοῦ μὴ δεῖν πρόσφατον φωτισθέντας προσάγεσθαι ἐν τάγματι ἱερατιϰῷ. Hinc in Baptismi ritibus post indutam vestem candidam, adeptae sanctitatis et innocentiae testem, cereus accensus, seu, ut habet Durandus in Rationali lib. 6. cap. 81. n. 10. illuminatus, in signum fide acceptaeque gratiae, ut est apud Gregor. Nazianzenum orat. 41. quae est de Baptismo, et Cyrillum Hieros. in Procatechesi, et Catech. 1. de quo more etiam alii, Gregor. Turon. lib. 5. Histor. cap. 11. Fortunatus lib. 4. Poem. Amalarius, Ivo Carnotensis, Hugo de S. Victore, etc. Vide Glossar. med. Graecit. col. 1719.

Domus Venerandae Illuminationis, Baptisterium, seu locus ubi illuminatur et baptizatur, in Vita S. Marciani Presbyteri, tom. 1. Januarii pag. 612.