Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ILLUMINO

ILLUMINO,² (ILLUMINARE) Accendere, Gall. Allumer. Guido Discipl. Farfensis cap. 21: In coquina frater qui primus venerit diluculo, quamdiu solus fuerit, nihil aliud gerere poterit, nisi focum Illuminare. Bernard. Mon. Ord. Cluniac. part. 1. cap. 46: Venientes in coquinam ignem accendunt, candelas duas aut unam a secretario datas illuminant. Cum torchiis cereis Illuminatis, in Charta ann. 1398. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 227.