Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ILLUMINO

ILLUMINO,³ (ILLUMINARE) Pingere, coloribus adumbrare, Enluminer. Alcuinus Epist. 1: Quosdam stellarum ordine, ceu picto cujuslibet magnae domus culmine Inluminari gestio. Guigo Prior Carthusiae lib. de Quadripertito exercitio Cellae cap. 36: Libris utique vel praeparandis, vel conficiendis, vel ligandis, vel emendandis, vel ornandis, vel Illuminandis, vel intitulandis, vel iis, quae ad ista pertinent, ordinandis, faciendis et perficiendis intendere debet. Vitae Abbatum S. Albani: Librum non scribant, nec Illuminent. Ibidem: Missale Auro Illuminatum. Bromptonus ann. 1076: Ita ut ipse Episcopus libros scribere, Illuminare, et ligare non fastidiret. Chronicon Trudonense lib. 8. pag. 441: Graduale unum propria manu formavit, purgavit, punxit, sulcavit, scripsit, Illuminavit, musiceque notavit syllabatim. Testam. Henrici Archiep. Ebredun. inter Instrum. tom. 3. novae Gall. Christ. col. 180: Bibliam quam emi Parisius sine glossillis et sine postillis, Illuminatam auro et azuro in uno volumine, Ordini Praedicatorum lego. Missale bene Illuminatum, in Charta ann. 1377. ex Archivo S. Victoris Massil. armar. Dioecesis Massil.