Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ILLUMINO

ILLUMINO,⁵ (ILLUMINARE) subst. Candelae, lucernae ecclesiarum, Gall. Luminaire. Charta ann. 1006. apud Lamium in Delic. erud. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 3. pag. 888: In ipsa sancta ecclesia dies noctuque missas et orationes, incensum et Illuminaria, et officium Dei, et ordo sancti Benedicti semper studere et peragere debeant. Vide Luminare.