Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IMAGO

IMAGO, masc. gen. Cum parvo imagine aureo ad figuram D. N. J. C. in Charta ann. 1398. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 227.

Imago, Vexillum Sanctorum imaginibus insignitum. Epistola Adriani PP. in Codice Carolino 92: Neapolitani vero cum magno obsequio cum signis et Imaginibus eos suspicientes, Neapolim ingressi sunt. Honorius III. in V. Compilat. Decret. tit. 6. cap. 1: Invenimus pro Patriarcha (Gradensi) probatum, quod recipiebatur in ipso Monasterio processionaliter cum incenso, aqua benedicta, et Icona. Et quando revertebatur a gradu, pulsabantur ibi campanae. Vide, Agalmen.

Imago Auri, Nummus aureus, Regis imagine signatus. Regiam Majest. lib. 4. cap. 40. ยง 7: Pro vulnere in facie, vulnerans dabit unam peciam auri, videlicet unam Imaginem Auri. Vide Forma 4.