Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IMPERANTE

IMPERANTE Christo, Formula saepius Chartis inscripta, eadem quae Regnante Christo. Vide in Imperium et Regnans. Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 79: Actum anno incarnationis Dominicae 1138. indict. 1. epacta vij. concurrente v. ciclo lunari xv. regnante Ludovico rege Francorum, Imperante Domino nostro Jhesu Christo.