Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IMPERIUM

IMPERIUM, Merum Imperium, jus summum. Curia generalis Barcinone a Petro II. Rege Aragon. acta anno 1283. cap. 3: Restituimus possessionem, vel quasi meri Imperii, omnibus illis qui ipso ab antiquo usi sunt. Transactio inter Priorem Cartusiae Vernensis et Rossolinum de Fossis Dominum Bormiensem ex Schedis Praesidis de Mazaugues: Habere debeant merum Imperium et majorem jurisdictionem, videlicet mortis illationem et membri abscissionem. Altera ejusd. inter eosdem: Propter merum Imperium, quod habet dictus Rossolinus in territorio de Verna, non possit ibi acquirere aliquam servitutem super dictum Monasterium, Monachos et Donatos, et alios dictae domus Vernae, nec pro filia maritanda, suo filio uxorando, vel alio quocumque casu tallias vel quistas facere nec exigere, nec mutuum vel exactiones, angariam, proangariam (parangariam) vel aliquid novi facere, aliquod fortalitium vel tenere vel habere, nec castellum in vista Monasterii. Haec alibi praecipua videntur fuisse meri Imperii jura, quibus hic ad tranquillitatem Monachorum eximitur Monasterium Vernense.

Imperium Mixtum, in Curia generali supradicta cap. 4. Justitia media. Vetus vocabular. Juris utriusque: Mixtum Imperium, est potestas media per quam ea quae sunt in jurisdictione media explicantur. Et dicitur mixtum, quasi ex jurisdictione et mero imperio; eo quod habet commodum pecuniarum. Stephanus Tornacensis Epist. 132: Jurisdictionem civilem usque ad rigorem, quam Imperium Mixtum quidam appellant, sub potestate Comitis Flandrensis procuratorio nomine diu exercuit, etc. Privilegia a Raymundo de Agouto superiori domino castri de Masalgis anno 1348. concessa Johanni de Masalgis ejusdem loci condomino, qui in eo minorem seu mediam habebat jurisdictionem, ex Archivis Praesidis de Mazaugues: Quod Praefatus Dom. Johan. de Masalgis et ejus uxor et eorum liberi et successores habeant in eorum hominibus larem foventibus in dicto castro sub ipsorum dominio et ejus districtu omnem civilem jurisdictionem et Mixtum Imperium, et eorum exercitium... sit eis licitum constituere et creare Bajulos, Judices, Notarios, nuntios et praecones, et praeconisationes facere... et praeconisationes habere, ac contumassare, et de contumassia condemnare; possit habere carcerem et incarcerare.... ac eos torquere.... compellere dictos homines ad confitendum veritatem per omnem cohertionis modum juridicum atque formam... et habere costellum... adcathenare... et citra sanguinem fustigare. Quod possint dictos homines suos inquirere, corrigere, et punire, et facere condemnari pecuniariter de adulteriis voluntariis seu sine violentia perpetratis tam in malem quam in foemineam cujuscumque sexus; necnon et de quibuscumque furtis... et criminibus minoribus, quae pecuniaria cohertione plecti solent, et maxime de illis de quibus alii Castellani de Comitatu Provinciae habentes Mixtum Imperium et jurisdictionem homines suos puniunt, et punire consueverunt de consuetudine vel de jure. Hic notanda Mixti Imperii seu Mediae Justitiae jura, quae dominus inferior ab eo tenet, qui merum habet imperium. Vide Sanguis.

Merum et Mixtum Imperium, Saepissime in veteribus Instrumentis occurrit ad significandam omnimodam justitiam, altam uti vocant, et bassam. Charta fundationis Cartusiae S. Crucis in Maceriis insulae Barbarae pag. 534: Item, quidquid habeo in villa de Treves cum omnibus juribus et pertinentiis universis... exceptis bannis, clamoribus personalibus, Mero Imperio. Charta ann. 1293. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 436: Concessit et transtulit quidquid juris, possessionis et proprietatis, jurisdictionis, Imperii Meri et Mixti... habet. Ordinatio Philippi VI. Regis Francor. ann. 1333. apud de Lauriere tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 96: In terris Praelatorum... in quibus habent omnimodam justitiam altam, et bassam, seu Merum et Mixtum Imperium. Occurrit etiam in Pacto inter Jacobum Aragon. Regem et Berengarium Magalonae Episc. ann. 1272. locum vide in Boyranium. Nonnihil tamen discriminis aliquando interesse altam et bassam justitiam inter ac merum et mixtum imperium, vix dubitare sinunt Instrumenta quaedam; hinc in iis civilem et criminalem jurisdictionem significari facile crediderim. Litterae ann. 1313. apud Rymer. tom. 3. pag. 372: Dudum nobilem virum Bertrandum de Guto... volentes prosequi munere gratioso, sibi et haeredibus suis... castrum et villam de Blancaforti Burdegaliae dioecesis, cum omnibus aedificiis, fortaliciis, juribus et pertinentiis, territoriis, jurisdictionibus altis et bassis, Mero et Mixto Imperio, homagiis. etc. Vide pag. 513. et 521. Charta ann. 1380. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 173: Una cum omnibus suis jurisdictionibus et justiciis altis, mediis et bassis, Meris et Mixtis Imperiis, feudis, etc. Vide Glossar. Calvini.

Nostris Mere et mixte Empere vel Impere, eadem acceptione. Pactum inter reg. et Archiep. Lugdun. ann. 1320. in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 125. r°: Jurisdiction haute, moienne et basse avecques mere et mixte Empere. Juridicions haute, basse et moyenne, mixte et mere Imper, in Lit. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 444.

Imperium Vacare, Merum est Scriptorum quorumdam figmentum; quod sedulo est observandum, ne quis in haec verba cum occurrerit, reipsa tunc temporis vacuum fuisse imperium falso existimet. Id autem accidere duplici potissimum ex causa temere opinati sunt: prima est, cum electus Imperator, a Romano Pontifice coronam imperialem nondum est adeptus; tamdiu enim vacare imperium fingebant, quamdiu huic ceremoniae, quam sibi abscripserant Romani Pontifices, cujusque defensores erant acerrimi, non esset factum satis. Inde est etiam quod apud Romanos, nonnisi a coronationis die, Imperatoris anni computari solent: quod sub Ludovico Pio in usu coepit, ac tandem sub Carolo V. Imperatore desiit. Altera est, cum Imperator ob grave aliquod crimen Ecclesiae censuras incurrit atque a Romano Pontifice excommunicationi subjicitur: statim quippe jure imperium administrandi Imperatorem privari, atque eo ipso imperialem dignitatem auctoritatemque penes Romanum Pontificem esse atque ad eum pertinere commenti sunt. Primum probat Charta ann. 1068. quo nondum Henricus III. solemni ritu coronatus fuerat, quae sic clauditur: Domino nostro Papa Alexandro Romanum imperium tenente, et Henrico III. regnante. Id tamen non omnibus probatum innuit Charta provocationis Delphini ann. 1304. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 121: Coram Serenissimo Principe D. Alberto Dei gratia Romanorum Rege semper Augusto, ut pote domino ipsius feudi, vel saltem coram Paribus curiae, ac forte coram Apostolica Sede, si secundum estimationem quorumdam Imperium vacare dicatur, licet idem D. Albertus Rex Romanorum existat. Secundum eruitur ex Charta ann. 1082. quo eumdem Henricum excommunicaverat Gregorius PP. VII: Domino nostro regnante et Domino nostro Papa Gregorio imperium Romanum tenente. Vide Commentaria in Hist. Dalphin. loco laudato.

Huc spectat formula, Regnante Christo, quae passim veteribus Instrumentis, sive publicis, sive privatis, olim apposita est. Hanc primum invexit religio, quam exinde pro arbitrio usurparunt vel mutarunt Notarii: eam nihilominus quosdam consulto adhibuisse, etiam in Galliis nostris, existimo, praesertim eo tempore quo aliqua discordia erat inter Romanos Pontifices et Francorum Reges. Consule, si placet, Blondelli diatribam hac de re ex professo editam.

Imperium, Titulus honorarius Imperatoris. Constitutio Theodosii et Valentiniani Impp. apud Facundum Hermianensem lib. 8. cap. 3: Turbam atque tumultum, qui evenit in Oriente nostrum cognovit Imperium, etc. Epistola Caroli M. ad Albinum et Monachos Turonenses: Adlatae sunt nobis literae de contemptu jussionis Imperii nostri, etc. Epistola Theodeberti Regis ad Justinianum Imperat.: Amorem nostrum erga Imperium vestrum, etc. Joannes VIII. PP. Epist. 24. ad Carolum Calvum Imp.: Et idcirco inter Pontificium nostrum et Imperium vestrum mediatorem illum esse decrevimus. Adde Epist. 27. Nicolaus I. PP. Ep. 8. ad Michaelem. Imp.: Porro scripsit nobis Imperium vestrum, etc. Ἡ βασιλεία μου, cum de se loquuntur Imperatores Constantinopolitani passim. Adde Diurnum Roman. cap. 2. tit. 3. Vide Dissertationem nostram de Imperatorum Byzantinorum Numismatibus.

Ampiere, pro Empire, Imperium, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 156.

Imperium, Quaevis jurisdictio. Stat. ann. 1360. tom. 11. Ordinat. reg. Franc. pag. 39: De litteris donationis Imperii seu jurisdictionis, quinquaginta florenos.

Imperium de Ducatu Normanniae dicitur in Charta ann. 1066. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 59: Ego Normannorum dux Guillelmus, etc. Convenientes Imperii nostri excellentissimi pontifices, etc.

Imperium, Auctoritas. Charta ann. 1197. in Lib. nig. S. Petri Abbavil. fol. 314. v°.: Ego Warinus Imperio domini Hugonis abbatis Cluniacensis, prior monasterii S. Petri Apostoli, etc.