Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IN

IN ABSOLUTO, Voces Agrimensoribus propriae, apud quos agri in absoluto remanere ac teneri dicuntur, qui sine lege et finitione sunt, id est, finibus ac limitibus non terminantur, apud Frontinum et Aggenum. Haec autem sunt loca, inquit iste, quae in soluto dicuntur quae aut in saxosis et sterilibus locis sunt, aut in paludibus, ubi nulla potuit exerceri cultura. Hinc forsan facta vox Absus quod abbreviate Absus scriberetur pro Absolutus. Vide Absus.