Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): articulus

articulus articulus, -i, m. script. et form.: -thi- |CapPr P 1252 f.125rb|; -ku- |(1497) ArchZnoym II 287/2 f.102vb|; -clus v. infra

1 a concr.: nodus, particula, praecipue manus aut pedis, digitus – kloub, článek, zejména ruky nebo nohy, prst: czlanek (A, czlanyek B) a-us |ClarGl 1308|; stawnyet (AM, stawnek B) dic a-us |ib. 2490|; artic‹u›lus czlenek |VocC 55|; a-us czlanek |Nom f.67rb|; a-us...cžlanek |VocLact f.C 2rb|

b transl.: pars, caput, membrum, summa (orationis, causae etc.) – část, článek, závažný bod, důležitá část (řeči, soudního jednání atd.)

c punctum temporis, momentum – okamžik, chvíle: in a-o diei na uswitie |KNM XIII C 17 f.270ra|; in a-o diei huius przy koncy dne toho |VocLact f.C 2rb|

d rhet.: pars sententiae parva – malá část věty

e gramm.: particula genus nominis substantivi significans – částice označující rod podstatného jména: a-us rodyzna |ClarVoc 75|; a-us rzedizna |LexClemB f.1rb|

+ 2 eccl.:

a membrum doctrinae, praeceptum ecclesiasticum, dogma (cf. ThLL II 694,72) – článek víry, církevní ustanovení, dogma: presbiter a-os (gl.: czyesty ) fidei teneat duodenos |ClarPhys 354|; modum et formam credendi et dogmatisandi de ecclesia catholica in a-o symboli tradidit apostolus |AnonEccl 319|; a-os absolucionum super ereccione crucis ego tibi primum manu propria presentavi |PalAntih 146|; a-os contra sacratissimam eucharistiam...ut nemo tenere presumat |DocBelHus I 130|; inceperunt proponere a-um suum primum de communione sub utraque specie |PayneProp 79|; dicitur hereticus, qui de a-is fidei sentit aliter, quam ecclesia Romana |VarGeorg 374|; cumque inter alias civitates Plzna requisita ad consensum a-orum hereticorum fuisset |HilSerm 18|; saepiss.

b spec.: quattuor articuli quattuor decreta Pragensia – čtyři artikule pražské: isti sunt sacre scripture quatuor a-i, quos felix et inclita Pragensis civitas plena fide suscepit |(1420) SborPr VII 282|; Conradus archiepiscopus Pragensis omnibus diocesanis suis mandat, ut...a-os IV universitatis Pragensis pie suscipiant |DocBelHus II 495|; saepe

3 a

articulus mortis punctum mortis – okamžik smrti: qui (Procopius) in a-o mortis positus |VitaeProc 144|; Ulricus de Lůtiz in extremo mortis a-o constitutus |(1216) CodDiplBoh II 113|; ex tunc ipsam terram suam...ad nos...valeat resignare...eciam in mortis a-o |(1327 Febr.19) ArchPr|; ut...monachis...remissionem omnium peccatorum ipsorum...in mortis a-o concedere valeat (papa) |(1418) DocAulReg 232|; quod ipsa Martha X sex. gr. ...poterit in mortis a-o delegare, cui placuerit |(1452) TopTg II 266b|; saepiss.

b necessitatis articulus temporis momentum urgens, premens (cf. ThLL II 694,28) – nátlak, naléhavý okamžik: episcopus, quodam se ecclesie sue et nostre necessitatis a-o inmiscente villam...vendidit |(1250) CodDiplBoh IV 333|; nisi necessitatis a-o exigente |(1357) LibFundOp p.201|; te...constitutum in necessitatis a-o (gl.: pressura ) |Třeb C 6 f.138r|; quo in a-o necessitatis omnis sacerdos habet apostolici potestatem |HusSanct 85|

4 coniunctio partium sententiae dissoluta (cf. ThLL II 694,45) – asyndetické spojení větných členů: a-us zrownanye |ClarVoc 172|; octo sunt modi abreviandi materiam longam, scilicet emphasis, a-us, absolucio, suspensio, intelleccio, dissolutum, clausum conpendium sive bracologia, quod idem est |UK VIII H 22 f.5r|; a-us...ponitur in peticione sic: tuum fraternum amorem rogo..., quatenus toto corde, totis viribus, cum diligencia tibi thezaurum sciencie studeas usurpare |UK XIII E 7 f.301rb|; a-us est, quando plures dicciones ponuntur sine coniunccione aliqua, ut ferro, peste, fame periisti |UK I E 39 f.209r|; a-us zrownanie |LexClemB f.1va|; al.

5 mathem.: decas, numerus dividendus in decem partes aequales aut per decem multiplicatus (cf. ThLL II 696,35) – desítka, desetinásobek: a-us tibi sit per denos deca |ClarVoc 726|; a-us habet scribi per cifram positam versus dextram |UK IV G 8 f.1r|; a-us est omnis numerus, qui potest dividi in decem partes equales ita, quod nichil sit residuum neque diminutum, ut 10 dividitur in decem unitates et 20 in decem dualitates |CristPrachAlg f.37r|; a-us cžlankodaw |LexClemB f.2ra|; a-us...quandoque est numerus multiplicatus per decem |KNM II F 4 f.30v|; numerus conpositus dicitur ille, qui conponitur ex digitto et a-o, sicut 11 conponitur ex unitate, que est digittus, et 10, quod est a-us |UK IV G 2 f.2r|; saepe

6 astron.: Cynosura – malý medvěd: a-us est constellacio sive congregacio quarundam stellarum, que alio nomine dicuntur ursa minor sive currus minor |InOmG f.47r|

7 instrumentum ad panem signandum – nástroj k znamenání chleba: a-us...quandoque dicitur illud, cum quo mulieres signant panes, antequam ponuntur ad fornacem |KNM II F 4 f.30v|; cf. verba Luciani in cod. |KNM XII D 1 f.23r| : a-us sumitur pro signo, quo mulieres signant panes in fornace.