Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IN

IN MAXILLA, comburi, Στιγματίζεσθαι in genis, Poenae species servis propria. Radevicus lib. 3. cap. 26: Si servus, tondebitur, et in Maxilla comburetur. Infra: Si servus furtum fecerit, et in furto fuerit deprehensus, si prius fur erat, non ideo suspendetur, sed tondebitur, verberabitur, et in Maxilla comburetur. Occurrit ibi non semel. Eamdem poenam dabant, qui merces a se emtas, carius in exercitu vendebant, ut constat ex eodem Radevico lib. 1. cap. 26. Locum vide in Mercatum.