Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IN

IN Vitam et in Mortem, Tabularium Savigneii: Radulfus D. G. Dominus Filgeriacum. Rogerius Viarius et Marchisus filius ejus anno mclv. coram me et Baronibus meis dimiserunt abbatiae Savigneii viariam in Lovigneio, et ipsi cum Hamelino Breetas nepote Rogerii praedicti concesserunt semetipsos ecclesiae Savigneii Ad Vitam et Ad Mortem. Ad Vitam scilicet, ut in ea monachi fierent, quando eis placeret; et Ad Mortem, ut ibidem sepelirentur, si in saeculo mori contingeret. Ibidem: Andreas dominus Vitreii et Alanus dominus de Dinan elegimus domum de Savigneio, ut ibi et nos et fratres nostri Robertus et Joscelinus habeamus sepulturam in capella S. Catharinae juxta dominum Robertum de Vitreio patrem nostrum; et dedimus nosmetipsos et fratres nostros Abbati et Monachis Savigneii et In vitam et In Mortem. Facta est haec donatio in capitulo Savigneii coram omni conventu. Ibidem: Willelmus de Guirchia elegi domum de Savigneio, ut ibi habeam sepulturam, et dedi meipsum abbati et monachis Savigneii et In Vitam et In Mortem. Haec donatio mea facta est in Capitulo, etc.