Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IN

IN, Praepositionem, Germani, Poloni et Bohemi iis fere attribuunt, qui domini sunt locorum: caeteris nempe, de, a, vel ab, etiam iis, qui inde duntaxat orti vel oriundi sunt, etiamsi ibi non habeant, ubi pedem figant. Ita Martinus Cromerus lib. 1. Polon. pag. 105. Addit AEgidius Boillaeus in Notis ad Ludovicum Davilam de Bello Germanico pag. 37. locorum, vel dignitatum ejusmodi, primogenitos dominos nude, secundogenitos vero in iisdem perinde sese indigitare, cum in Germania feuda majora divisionem admittant.