Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALPHABETUM

ALPHABETUM,² Chartae per Alphabetum divisae eae dicebantur, quarum duo exempla prorsus eadem et inter utrumque litterae majusculae describebantur ea parte, qua secari et dividi debebant hujusmodi instrumenta, ut unum uni, alterum alteri contrahentium traderetur. Per medium igitur litterarum sic exaratarum membrana secabatur ad vitandam fraudem. Exorta enim lite componebantur exemplaria. Si cohaerebant litterae majores decisae, nulla falsitas timenda, sin autem, statim retegebatur. Charta Rainaudi Lugdunensis Archiepiscopi de villa S. Andeoli ann. 1215. tom. 2. Macer. insulae Barbarae pag. 528: Et ut hoc nostrum dictum... ratum et firmum in posterum habeatur, praesentem Chartam per Alphabetum divisam in signum testimonii et continuae pacis inde fieri et sigillo nostro cum sigillo Ecclesiae Lugdunensis et sigilli Arthaudi de Roussillon jussimus roborari. Chartarium MS. Ecclesiae Auxitanae cap. 155. de impignoratione Oddonis de Arbeissano: In cujus rei testimonium praesens Carta per Alphabetum dividitur in duas partes. Harumce Chartarum specimen vide, si cupis, apud Mabillon. lib. 5. de Re Diplomatica pag. 425. Vide etiam infra Chartae divisae in voce Chirographum.

Charta ann. 1202. in Chartul. Buxer. part. 8. ch. 5: Hujus autem donationis et concessionis instrumentum, utriusque partis assensu, per Alphabetum debet esse incisum. Charta Humberti Valentin. episc. ex Chartul. Cluniac. ch. 239: Praesentem (Chartam) suis sigillis roboratam ecclesiae Valentinae transmiserunt, alia eadem sententiam continente et sigillo capituli nostri munita, cum testimonio Alphabeti incisi, ab ecclesia nostra recepta.