Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INCARNO

INCARNO, (INCARNARE) Carnem inducere, Jo. de Janua; Encharner, in Glossis Lat. Gall. Sangerman. MSS.

Active sumitur, quomodo Incarnare apud Italos, pro Carne seu corpore induere, creare, in Vita S. Facund. tom. 6. Aug. pag. 477. col. 1: Aliquando per charitatis zelum, ut alter Helias, ascendebat in Deum, et illius charitate accendebatur, cujus inaestimabilis bonitas Filium voluit incarnari et crucifigi, ut redimeret quos Incarnavit.