Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INCENSO

INCENSO, (INCENSERE) Locare sub annuo censu, Gall. Acenser. Charta anni 1309. de officio judicaturae Judaeorum, apud Rymer. tom. 3. pag. 141: Dum tamen officium illud modo non sit in propria manu dilecti et fidelis nostri Arnaldi... set alii Incensetur; ita videlicet quod idem Albertus pro eodem officio, si alii Incensetur, tantum firmam annuam nobis solvat, quantam ille, qui modo illud tenet, pro eodem solvit per annum.