Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INCENSUM

INCENSUM, Thus dictum, quia igne consumitur, dum offertur, etc. ait Isidorus lib. 4. cap. 12. Gloss. Graec. Lat.: Θυμίαμα, Incensum. Glossae Antiq. MSS.: Thus, incensum. Uranius in Arabicis apud Stephanum: Ἡ χώρα τῶν Ἀϐασηνῶν φέρει ϰαὶ ὄσσον, ϰαὶ θυμίαμα, ϰαὶ ϰέρπαθον: ubi θυμίαμα pro thure posuit. Anastasius Bibl. in S. Sotere, et in S. Bonifacio PP: Hic constituit, ut nulla Monacha pallam sacratam contingeret, nec Incensum poneret in sancta Ecclesia. Offerre Incensum, in Libro Sacramentorum Gregorii M. Notitia ann. 1069. apud Sammarthanos in Archiepiscopis Aquensib.: Et omni anno persolverent Incensum sanctae Aquensi Ecclesiae in die Sabbati sancti, duas libras legales Incensi optimi, et tres libras cerae, etc. Vetus Sacramentarium Bibl. Stabulensis Monast. ubi de consecratione Ecclesiae, apud Marten. tom. 2. Itiner. litter. pag. 151: Deinde ponat tres portiones corporis Domini in confessionem et tres de Incenso, et tunc ponantur reliquiae in confessionem. Occurrit passim. Thurificationis usum in Ecclesia perantiquum probat Menardus ad dictum Librum Sacrament. pag. 195.

Incensare, Thure adolere, Gall. Encenser. Lambertus Ardensis: Volens ut... lectum eorum thuris et aromatis gummis... Incensaremus. Leo Ost. lib. 2. cap. 33: Morisque est singulis annis... per totum Mandati spatium ab Acolitho Incensari. Occurrit rursus in Synodo Valentina ann. 1590.

Incensorium, Acerra, thymiamaterium, navicula ad reponendum incensum, apud Leon. Ost. lib. 2. cap. 98: Thuribula argentea duo... aquaemanilia argentea duo, Incensorium de argento unum. Hic enim distinguitur thuribulum, quod vulgo Encensoir appellamus, ab Incensorio. Encensiers nostri olim dicebant. MS.: Et environ vin cierges ont espris, Et firent crois et Encensiers venir. Alibi: Cierges comande li Loherans Garin, Et fait chandoilles et Encensiers venir., MS.: D'un grand toppace riche et clier, Tient en sa destre un Encensier.

Incensarium, Eadem notione. Ugutio: Thuricremium, Incensarium, quia in eo crematur thus. Papias: Thuribulum, Incensarium, quod Graeci θυμιατήριον dicunt. Apud Hariulfum lib. 2. cap. 10: Incensaria argentea auro parata quatuor. Testamentum Riculfi Episcopi Helenensis anno 915: Incensarios 2. cum catenis argenteis. Rituale Autissiodor. ann. 1536. ubi de Benedictione campanarum: Ponat Sacerdos in Incensario ignem et thimiama, thus et myrram, erigendo clocam supra Incensarium.

Incensorius, Eodem significatu. Breve sacrae supellectilis ann. 1419. apud Stephanotium tom. 1. Antiquit. Occitan. MSS. pag. 451: Item duos Incensorios argenti et duas navetas argenti.