Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INCENSUM

INCENSUM,² Vectigal. Charta AEtelbaldi Regis apud Hickesium Dissert pag. 62: Quamobrem ergo Ethilbaldus Rex Merciorum praesentibus literis indico me dedisse pro anima mea Aldwlfo Episcopo Ecclesiaeque B. Andreae Apostoli, quam gubernat, unius navis, sive illa proprie ipsius, sive cujuslibet alterius hominis sit, Incensum, id est, vectigal, mihi et antecessoribus meis jure regio in portu Londoniae usque hactenus competentem.

In vel Ad Incensum Venire, Censui obnoxium esse. Codex MS. Folquerii: Homines qui faciunt duos dies in anno sunt quatuor. Sunt ibi bun. xiv. veniunt ad Incensum. Ibid. infra: Homines xx. qui faciunt in anno duos dies, habet ibi sedilios x. veniunt in Incensum de argento sol. viii. Guerard. in Glossar. Irmin.: Incensus, Locatio sub conditione census exsolvendi. Vide Census.