Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INCIPIO

INCIPIO, (INCIPERE) Vetus Interpres Epistolae S. Barnabae: Qui Incipiebant praedicare, ubi Gr. τοὺς μέλλοντας ϰηρύσσειν. Alibi: Quia ipse Incipiebat apparere. Gr. ἤμελλεν. Et non semel in hac Epistola. Ita Jacobus 2: Per legem libertatis Incipientes judicari. In textu Graeco μέλλοντες. Hac notione vocem incipere usurpasse non semel Interpretem S. Irenaei, observatum a Jacobo Billio lib. 1. Observ. Sacrar. cap. 33. lib. 2. cap. 5.