Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INCIPIO

INCIPIO,² (INCIPERE) Doctoris gradum adipisci, apud Boul. tom. 5. Hist. Univers. Paris. pag. 911: Et sub eodem Incepit seu magisterii gradum consecutus est anno 1409. Pluries ibi. Hinc Incipientes appellantur ibid. pag. 913. doctorali infula donati. Vide supra Inceptio.