Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INCIPIO

INCIPIO,³ (INCIPERE) nude, pro Cantum imponere. Acta MSS. capit. eccl. Lugdun. ad ann. 1342. fol. 78. v°. col. 1: Item abilitaverunt ad Incipiendum in choro omnes illos, qui litteras super dicta capella habent... Dederunt potestatem Incipiendi, prout capellanus perpetuus dictae ecclesiae Incipere consueverunt. Hinc Le Commanczant le lettrin dicitur, qui ad pulpitum cantum imponit. Testam. Franc. ducis Brit. ann. 1449. ex Bibl. reg.: Une messe cotidienne à dyacre et soubsdiacre en tunique et dalmatique, et le Commanczant le lettrin en chappe. Enquemancer, incipere, inchoare, in Testam. ann. 1137. apud Menag. in Hist. Sabol. pag. 159.