Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INDICUS

INDICUS, Belgis Ingedyct, quibus Diik est Moles opposita fluctibus, agger, Gall. Digue. Charta Margar. comit. Fland. ann. 1269. in Suppl. ad Miraeum pag. 602: Cum Johanna Flandriae quondam et Hannoniae comitissa contulisset ecclesiae B. Mariae de Camberone Cisterc. ordinis totam terram de Indico et utdico in officio et Hulst, etc. Alia Joan. abbat. de Camber. ejusd. ann. ibid. pag. 603. col. 2: Nullum jus de caetero reclamabimus in terris, moris, Indicis, utdicis et maris jactibus, etc. Vide supra Dicus.