Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INDIGNUS

INDIGNUS, Ita se se inscribit Richardus Normannorum dux, in Charta ann. 1015. ex Chartul. S. Quint. Viromand.: Dudo pretiosi martyris Christi Quintini canonicus nosterque fidelis idoneus ad me, qui nuncupor Richardus felicissimi comitis Richardi filius, dicorque gratia summae individuaeque Trinitatis Deificae Normannorum, licet Indignus, dux et patricius, etc. Alia ann. 1060. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 126: Ego peccator Ricardus comes Indignus, etc.