Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALTAR

ALTAR, Altare. Isid. Gloss. et ante Isidorum Prudentius in Hymno, qui B. Vicentio dicatus est: Altar quietem debitam Praestat beatis ossibus. Et Hymno de S. Eulalia: Sic venerarier ossa libet, Ossibus Altar et impositum. Item Alcuinus Poemate 241. f. 1735: Bartolomaeus habet praesens hoc Apostolus Altar.