Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INDULGENTIA

INDULGENTIA, Lex, qua Imperatores Romani in quinquennalibus et decennalibus leviorum criminum reos vinculis solvebant, ut in Cod. Theod. de indulgent. crimin. (9. 38.) Ea autem δωρεά appellatur ab Eusebio de Martyr. Palest. cap. 2. Gloss. Gr. Lat.: Θεία δωρεά, Indulgentia. Legere poteris litteras quibus Odo Tusculanensis cardinalis Indulgentias concedit ecclesiae Novi Vici, an. 1246, mus. arch. dep. p. 146.

Indulgentia, Venia, culpae condonatio, poenae remissio. Synodus Pistensis can. 3: Aut solvant legale placitum, aut per Indulgentiam sibi impetrent perdonari. Capit. Caroli Calvi tit. 30. cap. 1: Posteaquam nos invicem mutua Indulgentia... reconciliavimus, etc. Occurrit in iisdem Capitularibus non semel, et apud Jurisconsultos.

Charta Reginaldi episc. Paris. ann. 1254. in Chartul. S. Maglor. ch. 29: Desiderantes Domino reddere populum acceptabilem, fideles Christi ad complacendum et quasi quibusdam illectivis muneribus, Indulgentiis scilicet et remissionibus invitamus, ut ex inde reddantur divinae gratiae aptiores.

Indulgentia, nostris Remissio aut relaxatio poenae vel poenitentiae pro peccatis, vel debitae, vel impositae, uti describitur a S. Gregorio Nysseno in Epist. ad Letoium. Ita Indulgentiam accipiunt Jurisconsulti, pro poenae relaxatione. Eckehardus Junior de Casibus sancti Galli cap. 2. initio: Ille vero pie discretus, poenitentia eorum accepta, populo Domini pro eis inclamante, Indulgentiam eis dedit, allevatos prae foribus basilicae eo die et nocte punitionis gratia incommunicatos jusserat stare. Bernaldus de Reconciliatione lapsorum: In Canonum judiciis profectus Ecclesiasticae displinae potissimum attenditur, ut et qui peccaverint corrigantur, et alii, ne peccent, deterreantur; hinc est, quod quidam nunc 7. nunc 10. annis, aliquando etiam usque ad finem vitae, pro suis criminibus ab Ecclesia separantur, qui et libenter sub hac districtione debent laborare, non solum ut peccata sua diluant, sed etiam ut sanctae Dei Ecclesiae satisfaciant, eamque sibi reconcilient poenitendo, quam scandalizaverunt delinquendo. Nulli tamen eorum ille numerus praecludit, quin et ante expletionem eorum Deus eis indulgere valeat et soleat, si digne poenituerint, juxta illud B. Leonis PP. etc..... unde et sancti Patres hunc numerum annorum, si tamen Ecclesiasticae disciplinae non obfuerit, multociens anticipandum in reconciliatione censuerunt, in his duntaxat qui digne poenituerint, etc. Acta consecrationis Ecclesiae Parthenonis B. M. de Epeia Dioecesis Veron. Urbani III. PP. ann. 1: Postea exivit D. Papa de praedicta Ecclesia, et ascendit super pergulum et praedicavit populo... Auctoritate nostra concedimus omnibus ad anniversarium hujus dedicationis diem advenientibus, et volumus quod auctoritate apostolica praedicti Cardinales, Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi debeant auctoritate nostra in hoc facto unum annum et xl. dies omnibus vere poenitentibus et confessis de injuncta eis poenitentia criminalium et quartam partem venialium, fractionem votorum ita ut ad eam (vitam monasticam) redeant, excessus parentum nisi fuerint enormes, poenitentibus in carentena, unum annum de tertiis et xlvii. dies, in solemni poenitentia advenientibus calceamenta restituimus, mulieribus quae volentes parvulos oppresserunt Ecclesiae introitum. Et tunc praedicti D. Cardinales et ceteri Pontifices annuerunt quilibet pro se voluntati D. Apostolici, dantes et concedentes auctoritate D. Papae Indulgentiam, sicut scriptum est. Antiquam hanc indulgentiarum concessarum formulam hic inserere visum est, quod illi parum consentiant hodiernae. Vide Morinum lib. 10. de Poenit. cap. 22. et alios passim, qui de hoc argumento libros conscripserunt. Murator. Antiq. Ital. tom. 5. col. 761.

Ad episcopos quamquam haec pertineat remissio, ab abbatibus saepissime tamen concessas Indulgentias fuisse, docent quamplurima documenta, ex quibus unum aut alterum satis sit ex Tabul. Cassin. desumptum. Charta ann. 1299: Nos Dei gratia Thomas abbas Casinensis.... omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ad dictam ecclesiam in singulis subscriptis festivitatibus, videlicet ipsius B. Thomae, nativitatis... ac in dedicatione ipsius ecclesiae et per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes devote accesserint annuatim,.... de omnipotentis Dei misericordia quadraginta dierum Indulgentias de injunctis eis poenitentiis misericorditer in Domino relaxamus. Quod auctoritate sua praestare confidenti animo profitetur abbas Henericus in eod. Tabul.: Nos autem de omnipotentis Dei misericordia... omnibus vere poenitentibus et confessis, qui eidem fratri Andrae manus porrexerint adjutrices, nomine ecclesiae et hospitalis praedictorum, auctoritate nostra qua fungimur, quadraginta dies de injunctis eis poenitentiis misericorditer in Domino relaxamus. Vide supra in Absolutio 1.

Indulgentiae Dies, in Translatione S. Maurini Abb. inter Acta SS. Benedict. saec. 5. pag. 338. Coena Domini, sic dicta quod hac die poenitentes absolvi consueverint. Vide Absolutionis dies.

Indulgentiam Facere. Caesarius lib. 6. cap. 5: Sedensque in angulum juxta Ecclesiam beatae Dei Genitricis, (Coloniae) ubi Episcopis in die Palmarum consuetudinis est populo facere Indulgentiam.