Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALTE

ALTE ET BASSE, Supremo jure, Souverainement. Charta Hugonis de Lezignan Comitis Marchiae anno 1242. in Not. ad Joinvillam pag. 49: Nos et terram nostram Alte et Basse ipsius Domini Regis supposuimus voluntati. Charta Gregorii X. PP. apud Petrum Mariam Campum in Regesto part. 2, Histor. Eccles. Placentinae num. 156: Memoratus Guido cum ejulatu non modico.... se Alt et Bas, sine tenore, modo vel conditione aliqua nostris mandatis exponens, etc. Libertates villae de Villereys ann. 1253: Quae quatuor forisfacta (furtum, homicidium, raptus et adulterium) Haut et Bas ad nostram remanent voluntatem. Charta S. Ludovici Regis ann. 1259: In ipsos Alte et Basse compromiserunt. Charta Roberti Comitis Arverniae, apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 95: Tandem nos et dictus Guillelmus frater noster compromisimus ad invicem mera et spontanea voluntate ducti Alte et Basse in dominum Guidonem fratrem nostrum praepositum Insulensem, interposito juramento. Et pag. 105. ex Registro Parlamenti ann. 1270: Fuit a partibus... compromissum ita quod idem dux rationibus partium auditis, Alte et Basse suam possit omnino facere voluntatem. Le Roman de Girard de Vienne: La li ont fait homage et feauté Cil dou pais volaintiers et de gré, Et Haut et Bas deviennent si juré. Vide Probat. Hist. Monmorenciacae pag. 96. 97.

De Alto et Basso, Eadem notione. Charta Henrici Comitis Ruthenensis ann. 1288. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 291: Possint ordinare, declarare, addere, detrahere... temperare, ac litteras et firmitates inde faciendas dictare de Alto et Basso, et pro suae omnimodo libito voluntatis. Vide Rymerum tom. 1. pag. 776. col. 3.

Charta Romani Cardin. ann. 1228. in Chartul. Campan. fol. 88: Potestatem habemus Haut et bas disponere et ordinare de praemissis ad voluntatem nostram.

Alta justitia, alta jurisdictio, altum et bassum dominium, seu ut saepius legitur, Alt et bas, Alte et basse, de alto et basso, non, ut Cangius vult, supremum jus denotant, sed potius omnimodam jurisdictionem, omnimodam potestatem. Adel. Alte et basse, etc. est, Omnino, prorsus. libere, ad arbitrium; uti bene interpretatur Carpenterius. Plane aliud sonand Alta justitia et Alta jurisdictio.

Alte et Basse, Libere, absque ullo impedimento. Inquisit. ann. 1268. ex schedis. Pr. de Mazaugues: Et custodiebant oves suas in dicto territorio Alte et basse, sine prohibitione alicujus, etc.

Alte et Basse, Omnino, prorsus, Gall. Entierement, quoi que ce soit. Vita S. Cathar. Senens. tom. 3. Apr. p. 957. col. 1: Promiserunt ei quod nuntios seu oratores suos post eam transmitterent, quibus expressum darent mandatum, quod Alte et basse nihil agerent, nisi prout et quantum ipsa dictaret et diceret eis. Nostris Haut et bas, eadem notione, in Lit. ann. 1364. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 473: Nostre hostel dessusdit, tout ainssi comme il se comporte, extent en lonc, en ley, en toutes ses parties, Haut et bas, avec touz les jardins, etc. Vide infra, Alto et basso.