Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALTER

ALTER Dimidius, id est, Unus et dimidius, in Charta ann. 1398. ex Lib. Sal. eccl. S. Thom. Argentin. fol. 105: De quo Altero dimidio jugero non datur decima, quia decima de eodem Altero dimidio jugero cedenda, etc. Germ. Anderthalb, melius Anderhalb. Vide Grimmii Gramm. vol. 2. pag. 950.