Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INFRA

INFRA, passim pro Intra, unde Italicum Fra.

Lit. remiss. ann. 1399. in Reg. 154. Chartoph. reg. ch. 739: Petrus Dominici obviavit retro conventum fratrum Minorum Tholosae Sancio de Podio portandi.... unam lanternam cum candela Infra.

Infra Breve, Brevi, propediem, Gall. Dans peu, apud Rymer. tom. 4. pag. 633. col. 1.

Infra Se, vel Intra Se, quod dicimus, A part soi, en soi-mesme. Acta S. Ceciliae Virg. et Mart.: Tunc Valerianus respiciens, coepit Intra se legere, etc. Mox: Cumque hoc Infra se legisset, etc.