Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INGENIUM

INGENIUM, Ars, machinatio, fraus. Joan. de Janua: Ingenium... astutia, calliditas. Tertullianus adversus Gnosticos: O parricidii Ingenium ! o sceleris artificium ! o argumentum crudelitatis ! Lex 6. Cod. Th. de Curiosis (6, 29.): Callida machinamenta commeantium, ac simulatae observationis Ingenia et fraudes depellant. Gregorius Turon. lib. 9. cap. 20: Jurant... se omnia... absque ullo dolo vel fraudis Ingenio inviolabiliter servaturos. Utuntur Gregorius Mag. lib. 5. Epist. 31. lib. 10. Epist. 28. Gregorius Turon. lib. 6. cap. 22. Theganus cap. 13. Lex Wisigoth. lib. 3. tit. 6. § 2. Lex Longob. lib. 1. tit. 32. § 4. Liutpr. 65. (6, 12.) Capit. Caroli M. lib. 2. cap. 31. lib. 7. cap. 214. Anastasius in Leone IV. Hincmarus Laudun. pag. 352. etc. Vide, Genium.

Charta Simon. comit. Pontiv. ann. 1239. in Lib. nig. 2. S. Vulfr. Abbavil. fol. 19. r°: Firmaverunt quod... nec artem aut Ingenium quaerent, ut ecclesia praedicta per se vel per alios super hoc inposterum molestetur.

Malum Ingenium, Eadem notione, nostris, Mal-engin. Lex Salica tit. 36. § 4: Si quis per malum Ingenium in curtem alterius miserit aliquid, quod furatum est, etc. Capitula ad eamdem Legem cap. 1. § 4. et Capit. Caroli M. lib. 3. cap. 27: Si quis hominem in judicio injuste contra alium altercantem adjuvare per malum Ingenium praesumpserit, etc. Interrogationes ad Confessionem dandam MSS.: Interroges ei, si ipse habeat aliquid adquisitum de malo Ingenio, aut de furto, aut de aliqua injusta causa. Hinc formula familiaris, bona fide, sine fraude et malo Ingenio, apud Will. Tyrium lib. 11. cap. 6. 10. 21. lib. 17. cap. 30. lib. 19. cap. 16. lib. 21. cap. 18. et alios.

Ingeniose, Per fraudem. Capitula Pippini, Regis Ital. ann. 703. cap. 23: Placuit nobis ut liberi homines, qui non propter paupertatem, sed ob vitandam reipublicae utilitatem, fraudulenter ac Ingeniose res suas Ecclesiis delegant. Quae quidem lucem non modicam praebent legi 29. Rotharis apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 139: Videtur nobis ut quicumque liber homo Ingeniose in servitium alicujus se tradiderit. Ubi notam prorsus extra viam subjicit Cl. Scriptor; nihil enim a Cangii mente videtur magis alienum, quam quod illum dixisse ibi adnotatur: rem fatebitur quisquis viri doctissimi observationes ad vocem Obnoxiatio legerit attentius. Chronicon S. Vincentii de Vulturno: Reclamavi, quod de ipsa cella... per pravos et iniquos homines subdole et Ingeniose... res subtractas esse de Monasterio, etc. Tabular. S. Cyrici Nivern. Ch. 53: Si quis contra hunc donationem aliquid Ingeniose insurgere conaverit, etc. Acta Episc. Cenoman. cap. 26. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 288 *: Denique is (Rotgarius) cum nostram irruisset civitatem, et eam Ingeniose, quibusdam fraudulenter consentientibus, fuisset Ingressus cum suis.

Engannum, Idem quod, Ingenium, Hispanis. Engano, Gallis, Engin. Occitanis, Engana, fallere. Charta Ildefonsi Regis Arag. apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 6. cap. 5. n. 4: Ego Rex convenio vobis Dominae Mariae.... totum praedictum honorem tenere et habere, et expletare secure et in pace, sine vestro Engan, sicut superius scriptum est. Alia ejusdem Regis lib. 6. cap. 9. n. 3: Quod vobis valeam et adjuvem vos,... bona fide et sine Enganno. Vide lib. 6. cap. 1. n. 2. cap. 31. n. 2. Instrum. ann. 1096. ex Archivis S. Victoris Massil.: Ego cum Abbate Richardo jam partitus fueram sine ullo Engein et sine ullo usage. Galli dicunt, Sans fraude et malengin.

Engannare, Gall. Enganer, Decipere, Hispanis, Enganar. Pactum nuptiale inter Raymundum filium Raymundi Comitis Tolosani et Reginae Johannae, et Sanciam filiam Petri Reg. Aragon. Octob. 1205: Et ipsum in Dei fide et mea recipio, quod eum non decipiam, vel Engannem, etc. Le Doctrinal: Que plus i ariez mis, plus seriez Enganez. Li Lusidaires: Ni a pas son pere trouvé, Mult par se tient à Enganné, A ses Barons en a parlé, etc. Crebrius dicunt Engigner. : Ne lor Segnor ne vostrent obeir, Sil ne le puent Engigner, ô trair. Alibi: Més d'une chose estes vos Enginez.

Ingannum, Inganum, ut Engannum. Ingam, in Charta Aymerici Vicecom. Narbon. ann. 1014. apud Stephanotium tom. 1. Antiq. Occitan. MSS. pag. 516. Ingan, in Charta 4. armarii Narbon. ex Archivo S. Victoris Massil. Charta anni 1103. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feudorum pag. 729: Istas omnes superscriptas donationes dono vobis ego Willelmus (Montispessul.) sine vestro Inganno, ad meum servitium. Testam. Rogerii Vicecomitis Biterr. ann. 1150. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 411: Absque omni Inganno eis dono et autoriso. Pactum matrimonii ann. 1207. ibid. col. 807: Bona fide et sine malo Inganno istas pactiones praedictas tenebunt. Rursum occurrit apud eumdem Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1091. in Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 148. col. 2. etc. Inganum vero tom. 1. Anecd. col. 251: Per rectam fidem sine Ingano.

Ingeniare, Per ingenium ac artem quidpiam excogitare. Constantinus African. lib. 3. de Morbor. curat. cap. 14: Causam morbi Ingeniemus auferre, etc. Chron. Januense Jacobi de Voragine apud Murator. tom. 9. col. 36: Cum vero in tribuna imago pulcherrima Christi ab antiquo depicta esset, dolentes, si talis imago deberet destrui, taliter sunt Ingeniati, quod, etc. Hinc emendandus, ni fallor, Frotharius Tullensis Epist. 20: Interfeci in vestris forestibus lupos 211. interfeci, dico, quia me jubente et Ingenuante capti fuerunt. Legendum enim puto Ingeniante.

Ingeniari, Johanni de Janua, Ingenium exercere, ingeniose se habere; et ponitur pro decipere, et tunc est transitivum. Gloss. Lat. Gall. Sangerman.: Ingeniari, Exercer engin ou engigneur.

Ingeniositas, Eidem de Janua: Astutia, calliditas, prudentia, subtilitas. Expugnatio Constantinopolis apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 790: Sangambassa pontem mira Ingeniositate fabricari fecit, id est, miro artificio; qua notione vox Ingeniositas affinis est voci Ingenium subseq.