Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INGENIUM

INGENIUM,² Machina bellica, ingenio et arte adinventa, constructa. Tertullianus de Pallio cap. 1: Nam et arietem.... nemini unquam adhuc libratum illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse in oscillum penduli impetus debile pecoris caput vindicantis. Cum tamen ultimarent tempora patriae et aries jam Romanus in muros suos quondam auderet: stupuere illico Carthaginenses ut novum extraneum Ingenium. Ita arietem argumentosum Ingenium vocat Miscella lib. 17. pag. 489. ubi Theophanes pag. 318. τὸ τεχνούργημα. Tudebodus lib. 5. pag. 811: Atque eum acceptum ligatis manibus et pedibus posuerunt in fundum cujusdam Ingenii, quod Perrea vocatur, etc. Joinvillae Hist. S. Ludovici Edit. D. Cangii pag. 39. et 40: Un soir advint que les Turcs amenerent ung Engin, qu'ils appelloient la Perriere, ung terrible Engin à malfaire..... par lequel Engin ils nous gettoient le feu gregois à planté... Quoy voiant les Sarazins, ils attirerent tous leurs Engins, dont ils en avoient seize, et les couplerent en façon que tous tiroient à nostre chastel. Instrum. ann. 1322. apud Rymer. tom. 3. pag. 939: Et quaedam Ingenia ad projiciendum petras grossas super castrum praedictum. Albertus Aqu. lib. 1. cap. 30: Et applicitis Ingeniis, duobus in locis muros perforant. Adde lib. 2. cap. 28. lib. 4. cap. 35. lib. 5. cap. 30. Gauterius Cancellar. de Bellis Antioch. pag. 446: Ingenia, quibus Sardonas capi posset, studiose praeparabant. Epist. Balduini Comitis Flandr. de Expugnatione Constantinopolitana: Duxitque fossatum, ne muris applicare possent Ingenia. Will. Brito lib. 7. Philipp.: ..... Ingeniorum Cura quibus, pontemque data est a Rege tuendi. Rigordus ann. 1190: Petrariis suis et mangenellis, et aliis Ingeniis tantum fregerat de muris civitatis, etc. Philippus Mouskes: Sour quatre ruées fist Engiens, Et de cloies et de merriens, As pons torneis, et castiaus, Et tumeriaus et trebukes, etc. Chron. Petri IV. Regis Aragon. lib. 3. cap. 23: Et faen fer Ginys en Valencia... per combatre. Utuntur praeterea Erchempertus cap. 10. Nangius in Chron. ann. 1196. Levoldus Northovius in Chr. Markano ann. 1278. Thwroczius pag. 16. 23. 72. 97. 153. Bromptonus, et alii.

Ingeniolum, Parvum Ingenium, Petit Engin, in Glossis Lat. Gall. Sangerman. Chronicon Cornelii Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 387: At oppidani (Trajectenses) nova practica comperta, molas alias super decursum Mosae fabricari fecerunt, cum catenis ferreis illas colligantes, per quod Ingeniolum frustrati sunt conatus Leodiensium, nec unquam oppidanis defecit farina.

Ingeniare Urbem, Machinis bellicis oppugnare. Gasparis Barthii Glossar. ex Anonymi Histor. Palaest.: Igitur si vobis bonum et honestum videtur, eligat se ante alios unus ex vobis, ut si aliquo modo vel ingenio civitatem acquirere vel Ingeniare potuerit, vel per se vel per alios concorda voce, ei urbem dono concedamus.

Ingeniosi, Machinarum bellicarum confectores, vel qui iis praesunt in bellis, quos vulgo Ingénieurs dicimus. Plinius Junior lib. 10. Epist. 40: Architecti tibi deesse non possunt. Nulla provincia est, quae non peritos et Ingeniosos homines habeat. Albertinus Mussatus lib. 4. pag. 21: Cum balistarum tormentorumque omnis generis apparatibus Ingeniosos ad castri oppugnationem sero perordinat. Chron. Pisanum apud Murator. tom. 6. col. 102: Compositio autem ab Ingeniosis Pisanorum artificibus manganis, gattis, atque ligneis castellis urbem fortiter expugnabant; et cum his machinis urbis moenia et moenium turres potentissime rumpebant. Qui igitur ingeniis, seu machinis bellicis praeerant, Ingeniarii dicebantur. Philippus Mouskes in Ludovico VIII: Quant li boins mestres Amauris, Le Sire des Engignours, Commandere des Minours, Et larges en mainte maniere, Si vaillans kil portoit baniere, S'en fust alés droit as engiens, Et faisoit la douler (lat. dolare) mairiens. Infra: Quar mestre Amauri adreça, L'Engignor, le vaillant ome, etc. Guillelmus Guiart ann. 1206: Li Engigneur engins dreçent. Alibi: Engigneur engins chapuisent., MS.: Li Enguignierres qui ont l'engin basti. Vide Ottonem Morenam pag. 55. et ibi Notas Felicis Osii pag. 84.

Ingeniator, Eadem notione. Computus ann. 1336. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 284: Item pro expensis magistri Bucherii Ingeniatoris apud Balmam, et eundo versus Morasium ii. s. vii. den. gr. Codex MS. D. Faure apud Stephanot. tom. 1. Fragm. Hist.: Erat etiam ibi Ingeniator Regis, qui fecerat plura ingenia. Vide Engeniator.

Ingeniatores, Donum de Ingeniatores; hoc est, si bene conjicio, de rebus ingenio et arte comparatis. Vide Donum de avere post Donum 2.

Ingenerius, Ital. Ingegnere, in Historia Cortusiorum, apud Murator. tom. 12. col. 805.

Ingeniarii. Ugutio: Arcepellones, qui vulgo dicuntur Ingeniarii.