Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INGENIUM

INGENIUM,⁵ Rete aut hamus. Quoniam Attachiam. cap. 87. § 2: Salmunculi non capiantur, nec destruantur per retia aut per alia Ingenia ad stagna molendinorum, etc. Vetus Charta in Probat. Hist. Sabaud. pag. 6: Neque in tota aqua sicut ab exclusa in lacum defluit, Ingenium mittat, aut piscem sine Monachorum jussu aut consensu capere audeat. Ingenia, quibus pisces capiantur, Bernardo Mon. in Ordine Cluniac. part. 1. cap. 6. Ordinatio ann. 1317. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 11: Pour les malicieus Anginz couranz pour panre toute maniere de poissons grans et petits, si que lidit Angin essorbissoient (sic) tous les petits poissons, florins et autres. Vide Saurarium.