Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INGENIUM

INGENIUM,⁷ Res quaevis, quae usui est. Monstrae factae apud Chassagn. ann. 1511: Unam balistam fulsitam suo Ingenio, etc. Pactum ann. 1517: Quia molendina praedicta et alia Ingenia constructa ad usum et commoditatem ipsius universitatis de S. Remigio, etc. Comput. S. Petri Insul. ann. 1480. ex Tabul. ejusd. eccl.: Item Johanni Desbours serratori pro serratione xxxij. pedum ligni ad reficiendum magnum Ingenium ecclesiae, xxxiv. sol. iij. den. Pro pluribus cordis Ingeniis ecclesiae servientibus, xx. lib. Engine, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1476. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1585: Si failloit abbatre une Engine ou ung arc-boutant, qui estoit appoincté contre ledit clochier, etc.