Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INGRESSUS

INGRESSUS,² vox Fori, Anglis Entré, seu Entrée, quae usurpatur de eo, qui personaliter, vel per alium ejus mandato terram vel tenementum ingreditur, id est, ejus possessionem invadit. Contra hunc datur Breve, quod dicitur de ingressu. Rastallus.