Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INITIO

INITIO, (INITIARE) Incipere. Vita MS. S. Arnulphi Episc. Turon: Cumque quadam vice, Domine labia mea aperies, Initiaret, etc. Gloss. Gr. Lat.: Ἄρχομαι, Coepio, Initio, inchoo, etc. Anastasius Bibl. in Pelagio PP.: Eodem tempore Initiata est basilica Apostolorum Philippi et Jacobi, quae, dum Initiaretur fabricari, mortuus est. Idem in Hadriano pag. 110: Basilicae itaque Apostolorum in via lata porticus in circuitu renovavit, quas antea Initiaverat ejus praedecessor domnus Paulus Papa, et non expleverat. Glossae MSS. ad Canones Concil.: Fundere, Initiare. Nostris, Fonder un Monastere, vel fundum dare, vel fundamenta jacere. Initiare litem, in leg. 11. Cod. Qui dare tut. vel curat. possunt. (5, 34.) Chronicon Montis-Sereni ann. 1192: Ut petenti vinum daret praecepit. Quo respondente se vinum non habere, nisi in uno vase, quod nondum esset Initiatum, ille nihilominus ut daret, cum instantia praecepit. Vide ann. 1213. Vitam S. Henrici Imper. cap. 7. et 2. Vitam S. Adalberti Episc. Pragensis n. 25. Ado Viennensis in Chron. de Carolo M.: Orandi gratia Romam post aliquot annos ingressus, ab Adriano Pontifice filius ejus Pippinus ex sacro fonte excipitur, atque duo filii ejus Initiati sunt. Vide Eginhardi Annales ann. 781. Diurnum Roman. pag. 48. S. Columbanum instruct. 1. 2. etc. Jo. de Janua: Initiari, Inchoare, consecrare, sanctificare, introducere, sacrificare. Melius Initiare.

Initiare Messes alterius malis artibus, in Lege Bajwar. tit. 12. § 8. Capitula ad legem Alemannor. cap. 28: Si quis messem alienam inchoat.... sol. componat... de Initiata messe priserit, 3. sol. solvat.