Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INNOCENS

INNOCENS, Stolidus, rusticus, quomodo vulgo Innocent dicimus. S. Hieronymus in Apologia ad Pammachium cap. 4. de S. Paulo: Videbitis eum in testimoniis, quae sumit de veteri Testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator sit ejus, quod agat. Videntur quidem verba simplicia, et quasi Innocentis hominis ac rusticani, qui nec facere, nec declinare novit insidias; sed quocunque respexeris, fulmina sunt, etc. Idem lib. 2. in Ruffinum cap. 1: Verum haec possunt quasi simplicis hominis excusari, et cum eruditos non subterfugiant, apud indoctos praeferre Innocentiae similitudinem.

Innocens Chori, Puer chori minister. Bulla Innocentii VIII. PP. ann. 1484. in Continuatione Bullarii Rom. pag. 290. col. 1: Intonetur prima antiphona Matutinarum per primum clericulum et Innocentem chori intabulatum ad primum responsorium, et prima antiphona de Laudibus per secundum.