Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INNOTESCO

INNOTESCO, (INNOTESCERE) Significare, notum facere, notione activa. Sanctus Augustinus Epist. 109: Ne forte possit secretius correpta Innotescere caeteris. Agobardus de Insolentia Judaeor.: Innotescens vobis, quae tacere perniciosum est. Utitur et in Epist. de Baptismo Judaeor. mancip. Vita S. Sulpitii Pii Episc. Bituric. n. 4: Pontificem adduxit, et Innotuit causam. Vita S. Deicoli n. 45: Imperatorem adiit, et, de quo agebatur, Innotuit. Theophanes: Δι᾽ ἧς ἐδήλωσε τὴν ἐϰϐολήν. Anastas.: Per quam innotuit ejectionem Arrii. Utuntur passim Scriptores: Liberatus Diacon. cap. 11. Isidorus Hispal. in Epist. ad Massonum Episcop. Marculfus lib. 1. form. 31. et alii.