Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALTITUDO

ALTITUDO, Titulus honorarius Regum, in veteribus Tabulis Regum Franc. apud Camusatum in Antiq. Trecensib. pag. 80. Beslium in Comit. Pict. pag. 171. 243. Acherium tom. 12. Spicileg. pag. 119. 125. etc. Ita Graeci ὕψος, et ϰορυφὴν usurpant. Vide Eustath. ad Dionysii Perieg. pag. 2. col. 2. Josephum de Aguirre in sua Conciliorum Hispan. Collect. tom. 3. pag. 383. Gallice dicimus Altesse: qui honoris titulus non Imperatoribus Regisbuve jam tribuitur, sed solis Principibus.

Eodem honoris titulo donatum legimus Theobaldum regem Navarrae et Campaniae comitem a Joanne comite Burgundiae, in Literis quae sic inscriptae exstant in Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris: Au noble et au poissant baron, à son très chier signor, à Thiebaut par la grace de Dieu roi de Navarre, etc. Sire, sache la vostre Hautece que Rangecors est de notre fié. Hunc praeterea sibi assumit Gelia uxor Willelmi comitis, in Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 65. r°: Ego in Dei nomine Gelia famula Christi... pro remedio animae meae, seu patris mei, sive matris meae, nec non domini Willelmi comitis praecellentissimi per praeceptum nostrae regalitatis conferre dignaremur: unde nostrae Altitudinis decretum fieri... praecipimus.

A voce Latina Altitudo, nostri Haussage Hodie Galli dicunt Gausser et Gausserie. et Hautaineté effinxerunt, pro Superbia, arrogantia, vulgo Hauteur, arrogance, fierté. Lit. remiss. ann. 1368. in Reg. 99. Chartoph. reg. ch. 589: Jehan de Lilliers dist au suppliant et audit Gillet son compaignon, que il paieroient tout l'escot, aussi que par maniere de Haussage, adevinement et arrogance. Aliae ann. 1387. in Reg. 132. ch. 13: Icellui Coquart vint hurter à l'uys de la maison en disant par Haussage: Mahuiote euvre l'uys; laquelle Mahuiote lui respondi que non feroit, et qu'il n'y entreroit humaiz. Icellui Baudin dist par maniere de Haussaige et de felon couraige, in aliis ann. 1457. ex Reg. 189. ch. 171. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 148. ch. 243: Icellui Mathelin veant l'arrogance et Hautaineté dudit Rabaut, qui s'efforçoit de le injurier. Aliae ann. 1415. in Reg. 168. ch. 311: Jehannin Prevost perseverant tousjours en son mauvais propos et Haultaineté, etc. Hinc Haussaire, Superbus, arrogans, vulgo Hautain, arrogant. Lit. remiss. ann. 1482. in Reg. 207. ch. 175: Lequel Farou estoit ung homme Haussaire, basteur de gens et brigans. Haulsaire, apud Math. de Couciaco in Carolo VII. pag. 540.