Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALTO

ALTO,³ (ALTARE) inq. Isid. lib. 15. Orig. cap. 4. ab altitudine constat esse nominatum quasi Alta ara.

Altare Animarum, In quo sacra fieri solent pro animabus defunctorum. Synodus Valentina ann. 1584. tom. 4. Collect. Conc. Hispan. pag. 290: In Beatae Mariae Virginis et Animarum Altaribus, in quibus Missae frequentius celebrantur, duo justae magnitudinis cerei apponantur, qui donec Missa finiatur, sint accensi. Academicis Matrit. est: Altar de alma o de anima, el que tiene concedida indulgencia plenaria para las misas que se celebran en él. Gall. Autel privilégié.

Altare Authenticum, Altare majus, Gall. Le grand Autel. Breviarium Sarisber. anni 1556: Si vigilia Nativitatis Domini venerit in Dominica, Missa Dominica dicitur in Capitulo post Primam ante Tertiam et processionem, et Missa de Vigilia dicitur post sextam in Choro ad Autenticum Altare.

Altare Capitaneum, Eadem notione. Acta SS. Bened. saec. 6. part. 2. pag. 100. in Miraculis S. Trudonis Confessoris: Prosternitur igitur corpore summisso a latere Capitanei Altaris in Sanctuario, ubi postquam se prosedit, potestatem sui penitus amisit, et ita ibidem paullulum quid soporis divina ordinatione percepit.

Altare Capitaneum, sic nuncupatur, quod in capite absidae, seu fronte ecclesiae primum est, sive illud majus sit sive minus: in pluribus namque ecclesiis pone majus altare aliud exstat in capitali parte, quod dicitur Capitaneum. Mirac. S. Bertini saec. 3. Bened. part. 1. pag. 152: Corpus beatissimi patris Bertini, quod biennio nondum expleto sub Capitaneo S. Martini Altari fuerat repertum, levatum est. Vide Capitium et Caput Ecclesiae.

Altare Cardinale, Eadem significatione, in Actis SS. Bened. saec. 3. part. 1. pag. 146.

Altare Chori, Pluteus, Lectorium, Gall. Pupitre, Lutrin. Caeremoniarum vetustus Codex MS. Monasterii B. M. Deauratae Tholos.: Dicitur duodecima lectio, et duodecimum responsorium super Altare Chori... Non dicitur responsum sed hymnus a duobus super Altari et respondetur a choro... deinde dicitur responsum ab uno super Altari, etc. Ubi semper de analogio seu pluteo, non vero de Altari proprie dicto.

Altare Conventuale, Quod est intra chori septa. Charta ann. 1268. in vet. Ordinar. eccl. Camerac. MS.: Nec sibi aliquid vendicabunt (vicarii perpetui) in oblationibus quibuscumque provenientibus ad Altaria conventualia vel existentia in choro.

Altare Dominicum, Oblationes factae ad altare majus, forte sic dictum quod in eo Corpus Dominicum asservaretur. Chartularium S. Vandreg. tom. 2. pag. 2033: Abbas ei concessit tantum in vita sua Ecclesiam S. Mariae de Redanna, ita ut ex omni re ex qua decima datur, duae partes S. Vandregesili sint, et 3. Ricardi. Toto anno Altare Dominicum sit Ricardo, excepto festo omnium SS. et Natale Domini et Paschae, etc.

Altare Dominicale, Idem quod Dominicum, non quod in eo Corpus dominicum asservaretur, sed quia praecipuum, sic appellatum videtur. Occurrit non semel in Chron. S. Florent. Salmur.

Altare Gestatorium. Vide Altare Portatile et Altare Viaticum.

Altare Itinerarium, Idem quod Viaticum seu Portatile. Anonymus de Casib. infaust. monast. Farf. apud Murator. tom. 6. Antiq. Ital. med. aevi col. 285: In primis Altare Itinerarium, quod regina Agnes nobis obtulit valde optimum. Chron. Sublac. MS.: Fecit (Joannes abbas) alia minora Altaria Itineraria duo ex auro et argento, et gemmis tornata.

Altare Levaticum, Idem quod Portatile. Stat. abbat. Cassin. pro reformat. cleric. ann. 1441: Nullus... audeat celebrare... cum Altari Levatico. Cf. Concil. Trident. Sess. 22. et van Espen J. E. U. lib. 2. tit. 5. cap. 8. § 11. sqq.

Altare Magistrum, Majus, praecipuum, nostris etiam Maître-Autel, apud Acher. tom. 4. Spicil. pag. 243. ad ann. 1104: Robertus primus loci istius abbas cum monachis suis honorifice excepit; post orationem vero ad Magistrum Altare accedens, etc.

Altare Matutinale, In quo prima missa diei celebratur, occurrit in Chron. S. Florent. Salmur. in Hist. abbat. S. Germ. Autiss. et alibi passim.

Altare Paratum, Idem quod Altare viaticum, sic dictum quod auro aliisque rebus pretiosis pararetur seu ornaretur; quale etiamnum in Thesauro Ecclesiae SS. Trin. Fiscamn. asservatur, marmoreum uno pede latum et longum, auro, argento, gemmisque distinctum. Hist. Beccensis MS. pag. 352: In Altari Parato habentur istae (Reliquiae) de sancto Joan. Bapt. de S. Andrea, etc. Testamentum Everandi apud Miraeum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 21: De paramento capellae nostrae, Altare argento Paratum unum, calicem aureum eburneum cum patena auro paratum unum.

Altare Portatile ligatum auro, in Charta Philippi Bellovac. ann. 1217. in Probat. Hist. Drocensis pag. 244. Altare gestatorium, apud S. Anselmum lib. 3. Epist. 158. Lapis portatilis, in Synodo Bajocensi ann. 1300. cap. 20. Vide eruditum Joan. Mabillonium in Praefat. ad tom. 3. SS. Ord. S. Bened. n. 78. Unde illud unum addam ex Hist. Bedae lib. 5. cap. xi. ubi de duobus Ewaldis, qui Cotidie sacrificium Deo victimae salutaris offerebant, habentes secum vascula et tabulam Altaris vice dedicatam. Duo autem Ewaldi martyrio coronati sunt 7. saec. desinente, ante quod tempus nullam puto mentionem fieri altarium viaticorum. His etiam usi sunt Graeci, apud quos ἀντιμήνσια, Mensarum vicaria dicebantur. Vide Balsamon. in Syn. VII. cap. 7. et lib. III. Jur. Oriental. qu. xi. Vide Capella 3.

Inventar. S. Capellae Paris. ann. 1376. ex Bibl. reg.: Altare marmoreum portatile. Un petit Autel portatif de marbre vert, in Inventar. Gallico. Chron. S. Dion. cap. 14. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 150: Si dona un riche Autel Porteiz de marbre pourfire, tout quarré, etc.

Altare Viaticum, quod per viam portetur, propter quod portabile vel viaticum appellatur, apud Durandum lib. 1. Ration. cap. 6. n. 34. Hist. Dalphinatus tom. 2. pag. 326: Item olim unum Altare Viaticum sacratum pro 14. denar. gross. Collect. Concil. Hispan. tom. 3. pag. 558. ann. 1322: Altaria viatica secum portari faciant, in quibus singulis diebus coram se honeste et devote Missam faciant celebrari. Tabula itineraria dicitur in Ordine romano; Altare portatile, Altare gestatorium, apud Hugonem Flaviniacens. in Chron. pag. 166.

Inventar. S. Capellae Paris. ann. 1363. ex Bibl. reg.: Item unum Altare Viaticum portatile de jaspide viridi, in cujus circuitu sunt plures reliquiae.

Altare Biaricium, pro Viaricium, idem quod Viaticum. Charta ann. 1065. tom. 1. Hist. Cassin. pag. 254. col. 1: Altare piczolum de ebore unum, et Biaricium alium unum.

Altare Sacramentorum, Ubi Eucharistia asservatur, vel sumitur. Chron. Sublac. MS.: Fecit (Joannes abbas) paraturas ecclesiasticas,... pallium de Altare Sacramentorum, coopertum argento et auro.

Altare Sacratum et non sacratum, in Bened. Capit. lib. 2. cap. 202. ex Bonif. Stat. cap. 3.

Altaria Lavari solent, cum ab haereticis, aut schismaticis polluta creduntur, si super ea celebraverint. Vide Paulum Diac. lib. 3. Chr. Casin. cap. 68. (al. 69.) et Innocent. III. in Concil. Lateran. can. 4.

Nudantur etiam et lavantur altaria in Coena Domini. Vide Joannem Abrinc. Episc. de Off. Eccl. pag. 42. 44. et lib. Sacrament. Greg. pag. 88. et Hierurgiam Bernardi Bissi Cassinensis Monachi ad vocem Altare.

Apud Cistercienses nudabantur quoque altaria per triduum, si mulier monasterium intravisset. Stat. Antiqua Cisterc. ordin. ex MS. Clareval. cap. 120: De ingressu mulierum in domos ordinis nostri praecipitur, ut conventus et abbas, in quarum domos intraverint, eadem die sint in pane et aqua;... et omnino Altaria discooperiantur, per triduum sic mansura, nec divina ibi celebrentur illo triduo, praeter missam de S. Maria, et missam pro deffunctis.

Altaria scopis et fustibus caedere solitos, cum aliquod damnum a quovis Sancto reparari exorabant, ut rem consuetam, refert Anonymus in Mirac. S. Audoeni tom. 4. Aug. pag. 838. col. 1: Redde mihi, obsecro, redde mihi filium meum... His et hujusmodi questibus et femineo perstrepens ululatu, scopis et fustibus Altare caedebat, et totis nisibus beati pontificis clementiam exorabat. Vide infra in Reliquiae 1.

In Altari offerre, apud Marculfum lib. 1. form. 1. de Donationibus, quae fiebant Ecclesiis, earum instrumentis super altaria positis, quo solenniores essent, ac ipsi Deo factas constaret. Lex Allemannorum cap. 1. § 1. ubi de donationibus factis Ecclesiae: Et qui hoc facere voluerit, per chartam de rebus suis ad Ecclesiam, ubi dare voluerit, firmitatem faciat, et testes sex vel septem adhibeat, et nomina eorum ipsa charta contineat, et coram Sacerdote, qui ad eandem Ecclesiam deservit, super Altare ponat: et proprietas de ipsis rebus ad ipsam Ecclesiam in perpetuum permaneat. Adde Leg. Bajuvar. cap. 1. § 1. Formula vero traditionis et offertionis super altare extat in Capit. Caroli M. lib. 6. cap. 285. rec. cap. 370. Benedicti commentum. Tabular. Vindocinense Thuani ch. 8: Quod dum ex more super Altare posuissent, hi de nostris interfuerunt testes. Ch. 15: Qua celebrata venditione, traditionem ipsorum alodiorum posuit idem Hugo super Altare S. Medardi, his, qui aderant, cernentibus cunctis, et reclamante nullo. Charta Adelfredi Episcopi Bononiensis ann. 1045. apud Ughellum tom. 2. pag. 16: Concedo... et quidquid in sancta Episcopali Ecclesia offertur, seu in Altari ponitur, vel in pavimento locatur, etc. Chronicon Mauriniacense lib. 1: Donum, quod Rex pater suus nobis fecerat, concessit, et sumptas in manibus litteras super Altare posuit, et ita donum patris confirmavit. Chronicon Andrense: Et ita in nomine Domini imponendo manum super Altare, fecit donum, videntibus et audientibus, etc. Ordericus Vitalis lib. 5: Donationem super Altare adhuc sacrosancta consecratione madidum deposuit. Vide eundem pag. 575. 576. 584. 587. 590. 591. 594. 595. Chronicon. S. Vincentii de Vulturno pag. 675. etc. Extant alia hujus ritus exempla passim in veteribus Chartis, et apud Scriptores. S. Benedictus Reg. cap. 58. vult, ut suscipiendus Monachus, Petitionem manu sua scribat, aut certe si non scit litteras alter ab eo rogatus scribat: et ille novitius signum faciat, et manu sua eam super Altare ponat.

Caput Altari imponere, in signum professae subjectionis et servitutis. Arnolfus lib. 1. Miraculor. S. Emmeranni cap. 12: Qui Capita cum manibus religiose Altari S. Emmeranni imponentes, professi sunt se Martyri perpetuos censuales. Vita S. Virgilii Episc. Juvanensis cap. 7: Ad Juvanense Monasterium specialiter Caput suum in servitium Dei declinavit, singulis annis, quoad vixit, in signum subjectionis suae aliquod obsequium illud persolvendo.

Altare contra Altare erigere dicuntur haeretici, qui, posthabita unione Ecclesiastica, ab ea secedunt, et novam quodammodo religionem inducunt, apud Optatum Milevit. Cyprian. Aug. lib. 2. contra Crescon. cap. 2. Epist. 162. 171. etc.

Altaria Principum: nam et ea sibi vel certe nomen asserebant. Impp. Honorius et Theodos.: Si quis rescriptum de nostris Altaribus meruerit, in lib. ult. Cod. Justin. de Locat. fund. Iidem Impp.: Nunquam ad unius litigatoris querimoniam nostris Altaribus suggestio offeratur.

Jurare ad altare. Vide Jurare.

Altare Complecti ad fidem faciendam. Chronicon Montis-Sereni ann. 1126: In Ecclesia B. Petri Altare complexus, quasi ad probandum quod Henricus pro faemina commutatus fuisset, ita se obligavit, ut si idem filius esset Henrici Marchionis, ipse sui corporis perderet sanitatem.