Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALTO

ALTO,⁶ (ALTARE) Minutae oblationes, in Charta apud Cencium inter Cens. eccl. Rom.: In die Jovis sancti et die Veneris, si episcopus S. Rufinae recipit jus quod consuevit habere, videlicet archam et Altare, ex quo pulsatur ad matutinum usque dum finitur officium, etc. Arest. parlam. Paris. ann. 1416. 8. Aug.: Dicti habitantes ad offertorium in festis annualibus ter vel quater in anno duntaxat veniebant, et si aliis diebus eos venire contingebat,... nec panem, vinum, ceram, aut Altare, ut in aliis partibus consuetum erat, offerebant. Nisi ibi legendum sit ad altare.

Altarium Redemptiones, dicebantur certae quaedam praestationes, quae dabantur Episcopis, quotiescumque Ecclesiarum, quae Monachorum juris erant, Personae, uti vocabantur, mutabantur. Nam cum Ecclesiae omnes ad Episcopos pertineant, uti habent Concilia et Synodi eas illi interdum Monasteriis aut Capitulis Canonicorum donabant, aut a fundatoribus donari permittebant, retenta ea praestatione, quae Redemptio altaris dicta est, veluti in signum dominii, quod Ecclesia matrix sibi reservabat, atque adeo reservatis ipsis Ecclesiarum decimis. Vide Persona. Nam si altaria Congregationibus Canonicorum vel Monachorum per personas darentur, mortuis personis, in manus Episcoporum redibant, nisi essent per eorum scripta vel privilegia confirmata, ut est in Concilio Claromont. ann. 1095. can. 7.

Haec igitur altarium redemptio, venditionis nomine donata est, quod a Monachis post mortem vel in mutatione personae redimi dicerentur: quod prohibitum fuit, salvo Episcorum censu annuo, in eodem Concilio Claromontano can. 3. et Nemausensi ann. 1096. Id etiam antea vetuerat Leo IX. PP. Wibertus in illius Vita pag. 86: Venditiones Altarium anathemate prohibuit; sed constituit, ut partes decimarum ad Episcopum pertinentes, aut quisque Praesul sibi teneret, aut cuique vellet tribueret, partem autem ad Altare pertinentem proprio Pastori Ecclesiae gratis concederet. Charta Rogerii III. Catalaunensis Episcopi: Altaria haec habenda personas... eo jure, ut quando persona obierit, persona alia a Monachis oblata restituatur sine muneris acceptione. Vide Gregor. VII. lib. 4. Epist. 7. Hugonem Flaviniac. pag. 198. Florentium Haraeum in Castellanis Islensibus lib. 2. pag. 175. Buzelinum lib. 2. Gallo-Flandr. cap. 13. pag. 306. et Locrium in Chron. Belg. ann. 1111.

Eas redemptiones Relevationes etiam appellatas in Tabulario Vindocinensi observare est: in quo Theodoricus Carnotensis Episcopus dat eidem Monasterio tria altaria absque relevatione: cum ejusmodi Ecclesiarum redemptiones inventae fuissent instar redemptionum feudorum, quae relevationes dicuntur. Quo nomine donatur Consuetudo quaedam inaudita, qua Vicecomes Thoarcensium Haimericus exigebat ab Abbate S. Albini, qui noviter onus susceperat Abbatis, equum unum centum solidorum. aut solidos centum pro mutatione et Relevatione Abbatis. Dicebat enim... quod quicunque noviter crearetur Abbas in Monasterio S. Albini, praedictum pro sua ordinatione praejudicium solveret Vicecomiti, ut est in veteri Notitia apud Charlonyum ad Historiam Inculismensem Corliaei. Acta Episcoporum Cenomanensium in Segenfrido cap. 29: Dominus vero Segenfridus apud eum diu commorans dedit ei LXIV. Altariorum relevationes, Synodos, et circuitiones, insuper casamenta Ecclesiae, etc. Vide quae observarunt Sirmondus ad Goffridum Vindocinensem lib. 3. Epist. 12. et Marca ad canon. 7. Concilii Claromontani.

Altaria sub censu annuo, remota redemptione, et a Conciliis interdicta, postmodum contulere Episcopi: sed in hunc abusum gravius invehitur Goffridus Vindocinensis lib. 3. Epist. 12. cum per annos singulos censum exigere ab Ecclesiis, annua, seu plurimorum annorum simonia sit, inquit ille. Extant Chartae istius abusus testes complures in Tabulario S. Dionysii, quas inter duas selegimus: Cum Daimbertus Archiepiscopus in gremio S. Matris Ecclesiae suorum celebraret Conventum, venit in praesentiam suam Abbas S. Dionysii Adam nomine, deprecans, ut Altare de Belna, quod esse solebat ad personam Vicarii, et in Censum mittere dignaremur. Cujus petitioni assensum Daimbertus concessit ei, salvis consuetudinibus suis, circadis et synodis. Dat. mense Septemb. in Ecclesia S. Stephani publice, regnante Ludovico Rege ann. 5. Alia: Adam Abbas S. Dionysii ad Daimbertum Archiepisc. Senonensem accessit, rogans et deprecans ut Ecclesiam quandam, quae est in pago Vastinensi, in honore B. Lupi consecratam, ei sub Annuo Censu, remota omni persona Vicarii, mittere dignaretur. Cujus piae petitioni Daimbertus annuens, et praefatam Ecclesiam sub Annuo Censu posuit, ita ut deinceps persona Vicarii remota in censum sol. 6. publicae monetae istius loci, in quo Ecclesia sita est, annuatim redderet, mense Maio ann. 1120. Ind. 13. Chartas alias istius abusus testes proferunt Hariulfus lib. 4. Chron. Centul. cap. 22. Hemereus in Augusta Viromand. in Regesto pag. 41. 42. 43. Florentius Haraeus in Castellanis Islensibus pag. 170. 171. et Gallandius lib. de Franco alodio pag. 75. 76. Praeterea V. C. Jacobus Petitus post Poenitentiale Theodori pag. 596. 601. 625. 630. 631. 632. 633, 635. Vide praeterea Joannem Sarisberiensem Epist. 69.

Hunc quoque annui census abusum Paschalis II. omnino proscribere volens graviter Ivonem Carnotensem et Ranulfum Santonensem Episcopos increpat, quod ab exactione hac non abstinerent, ut ex ejus Epistola, quae a Soucheto refertur in suis observationibus ad duodecimam Ivonis Epistolam, planum est. Ibi enim prohibetur, ne quidquam pro eisdem Altaribus exigatur in omnibus Galliarum dioecesibus. Non propterea tamen ab hac exactione omnino cessatum est: qua de re Souchetum consule loco citato.

Altarium, pro Altare, usurpant non semel inferioris aetatis Scriptores. Gloss. Lat. Graec. Βωμισϰάριον, Altarium, alibi, Θυσιαστήριον. Altarium, sacrarium. Gloss. Lat. Graec. Altarium, ἐπιϐωμίς. Sulpitius Sever. lib. 1. Hist.: Altarium ex duodecim lapidibus sub monte constituit. Idem Dial. 2. de S. Martino: Cum jam Altarium, sicut est solenne, benediceret. Ita passim Gregorius Turon. Ratbertus de Casib. S. Galli, et alii.