Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALTO

ALTO,⁷ (ALTARE) Basis Phylacteriorum, seu capsellarum, in quibus reconduntur reliquiae. Vetus Scheda apud Brouverum lib. 8. Annal. Trevirensium num. 114: Capsam auream cum Altari supposito, innitentem 4. columnis argenteis, et aliam item capsulam modicam altari superpositam, etc. Ademarus Cabanensis tom. 2. Bibl. Labbei pag. 272: Idem Josbertus iconem auream S. Martialis fecit, sedentem super Altare, et manu dextra populum benedicentem, etc. Hist. Episcop. et Comitum Engolismensium cap. 35: Duas tabulas eburneas cum argento, duplex argenteum Psalterium, duo Altaria argentea, et in fine suo thuribulum argenteum.